Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 30
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam Harengum aliosque pisces cum flore lactis coquunt, delicato gustu, sed minus salubri alimento: quod piscium nimia humiditas in corruptionem sponte prona, lacte, tam brevi corruptibili, affuso sit metuenda; etsi adjectis aromatibus noxa aliquammodò soleat emendari. Unde Aricenna lib. 1. fen. 3. Doctr. 2. cap. 7. Experimentatores Indi &alii jam dixerunt, quod lac cum rebus acetosis edendum non est, neque pisces cum lace: quoniam inde ad aegritudines pervenitur permanentes sicut lepra. Imò nec caseum rasum cum Diocle apud Oribas. l. 4. coll. c. 3, (qui tamen caprilli recentis &odorati parum admittit) ob visciditatem, quae in piscibus si adsit, vitio datur, pro condimento generosissimi piscis afferri velim: qua conditura etiamnum pleraque fercula Italos inquinare memini; quam &in iisdem, ut &Siculis, Archestraειν, ὁ των ὀψοφάγων Ἡσίοδος ἡ Θέογνις improbavit apud Athenaeum l. 7. Ου γὰρ ἐπὶστανται χρηστοῦς σκεύαζέμεν ἰχθῶς, Ἀλλὰ διωφθερουσι κακῶς, τυροῦντες ἅπάντα. Nobilissimos pisces illi quidem condire nesciunt, Sed malè corrumpunt, caeseo farcientes omnia. Ferventi vero ac sallitae aquae Harengi immittendi sunt: quod