Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
aliàs curiosis coquis in more positum, &à medicis mandatum, suam rationem habet. Oribasius lib. 4. collect. cap. 9, pisces sic paratos succi pleniores esse, &proprium succum in se retinere autumat. Confirmant Avicenna lib. 2. tract. 2. cap. 553. Et melior, ait, ipsorum decoctio, ut coquatur aqua donec ferveat, &deinde projiciantur in eam. Isaac Israclita lib. diaetar: universal: cap. 6. Si quilibei piscis coquinandus erit, jusculum suum cum aromatibus parvis decoqui debet &calido et bullienti apponatur piscis. Hoc enim saporosiorem reddit, &sanguinem laudabiliorem facit. Densatis scilicet &coactis fervore piscibus humidum eorum byGoo eorum interius non tam facilè eliquatur; quod alias in elixatione fieri testis est Aristoteles lib. meteorolog. cap. 3. Qua de re etiam luculento igne Harengi coquendi, quò melius despumentur, &ne lento lenique calore ingenitam suavitatem in affusam aquam deponant. Sed nec nimia aqua esse debet, in qua Harengi effervescunt, ne exquisita gratia copiosiore humido penitus diluatur.