Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
pars sit maritima. Et Plinius lib 4. nat histor. cap. 7. Ab Isthmi angustiis Hellas incipit, nostris Graecia appellata. In ea prima Attica, antiquitus Acte vocata. Heliogabalus quidem ad mare piscem nunquam comedit, in longissimis à mari locis omnia marina semper exhibuit, monstrum hominis, &perdendis imperii opibus natum: qui quod rarum esset, &magno veniret pretio, solùm magnificum arbitrabatur, orexin convivie hanc esse asserens. Idem pisces semper quasi in marinâ aquâ cum colore suo coctos conditurâ venetâ; blaum abgesotten/comedit, ut testatur Aelius Lampridius in Heliogabalo.