Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 34
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut quo digressus redeam, Harengus elixus, nullis aliis aromatum ἀρτύμασι, solo sale, eoque moderato, conditus, frigidum &humidum alimentum corpori praebet, ut caeteri pisces omnes ex sententia Galeni lib. 6. de usu part. 9. Pauli Aeginetae lib. 1. de re med. cap. 90, Actuarii de spir. anim. nutrit. cap. 7. Avicennae lib. 2. tract. 2: cap. 553. Isaaci lib. diaetar. partis. cap. de piscibus, Symeonis Sethi περὶ δυναμεων ]ροφῶν litt. I. Eam ob rem aromata levandis flatibus, aut acetum roborando ventriculo, &ne mollior substantia in putredinem abeat, aliaque saporis gratiâ commodissime adduntur: qualia condimenta proposita fuere a Galeno 3. alim. fac. cap. 31. Vinum quoque ab esu Harengi iisdem caussis prae cerevisiâ utiliter superbibitur, juxta vulgarem versum: Defunctis vinum, sed daviventibus undam. Sunt tamen &in piscibus gradus dictarum qualitatum, quod loco proximè relato Avicenna fatetur; ut, si gustu cum ratione arbitranda sit temperies Harengi, eum plerisque piscibus minus frigidum existimem, &in eo symmetriam in mixtione elementorum exquisitam, qualis ulla aliorum piscium esse possit, statuam, carne ejusdem tam tenera, molli, delicata, tetri ac virosi odoris ac saporis innoxia, suavique moderata pinguedine toto corpore diffluente, quae temperata sua natura est, authore Actuario lib. 2. cap. 24. &sanguine copioso, quem, dum penitus exenteratur, ubertim profundit: quo signo in temperamentum piscium penetrabat Galenus 6. de usu part. cap. 9. mλναιμους pisces calidiores professus, reliquos sanguinis penuria frigidos. Harengum quoque paullo magis humidum affirmaverim: quod celerrimè elixus brevi in ventriculo coquatur, tursusque per alvum abscedat, secus quàm faciumt durioris carnis pisces. Quin &salitura Harengi humidiorem ejus naturam arguit, caeteroquin ad eandem incommodi, si siccioris naturae foret, ut Geleni authoritate jam asserui. Non tamen quis Harengi carnem nimis humidam &propterea excrementitiam cum Schonveldio lib. de piscibus tit. de Harengis existimet: edibzy G Google met: quod pretiosus ejusdem sapor diversum probet, quae &saliturae impatiens foret, &ex facili liquesceret, ut Galenus exemplo porcellorum 3. alim fac. cap. 41. confirmavit. Non quidem tenero quorundam palato exquisitissimi saporis delectum praeripiam; illud tamen ausim asseverare, Harengum recens captum, succulentum ac laetum (qualis apud nos Decembri ac Januario observatur) ad generosum truttarum saporem, quae in gelidissimis alpium totrentibus degunt, &caeteris omnibus piscibus ab Athenaeo lib, 9. deipnosoph. p. 358. praeferuntur, proximè accedere. Nostrae enim truttae, ob pinguedinem &lentorem ut magis suspectae, ita succi bonitate merito posthabendae Harengis.