Latin
CAPUT
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 35
Unproofread scanNot analysed yet
Concoctu quoque facilis Harengus est, ob carnem tenerrimam, quae vel à modico calore digeratur: coctio enim, quae in ventriculo, hepate, &quae in singulis partibus alendis assimilatio fit, in mollioribus facilius, in durioribus aegrius efficitur authore Hippocrate lib. de affect. p. m. 528. ut &Oribasio lib. 1. collect. cap. 52. Εύογκος praeterea est, qui ventriculum non distendat: quo sensu Athenaeus lib. 8. deipnosoph. pag. 358. pisces saxatiles esse ἐυόγκους καὶ πέπτεσθαι αχέως dixit. Brevi quoque iisdem de causis per alvum abscedit: ut propterea athletis, aliisque qui magnis laboribus atteruntur, levissimus hic cibus solidum sufficere alimentum nequear. Unde Rases lib. 25. continent: de regim: cibi &potus cap. I. p. m. 503. Cibaria quae tenuem generant sanguinem meliora sunt in durabili conservatione sanitatis: tamen non praebent sustinentiam laboru neque vim: sed grossa sunt è converso. Sanguinem tenuiorem Harengus praebet, (contentione factâ cum eo, qui ex pedestribus animalibus generatur) qui non adeo copiotè nutriat, &celerius discutiatur, maximè tamen prosit: consistentiâ scilicet medius inter admodum tenuem &aquosum, qui venâ effusus non coeat, &instar picis admodùm crassum: qualem ex pelagiis piscibus, ei qui ex optimo pane &perdicibus provenit proximum, generari autumat Galenus Jalim. fac. cap. 26.