Latin
CAPUT XII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 55-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. De Harengo sale duratô. XNvidisse generi humano tantum beneficium alma parens videri poterat in summâ generosissimi piscium aestimatione, atque inenarrabili copiâ, tam properâ ejusdem corruptione, tenerrimae carnis fibris levi alteratione dissolutis, quae carnis compagem sustinent; ni à saliturâ praesidium quaesitum foret, quâ Harengorum fluxa mollisque caro cogitur &densatur, ut ad loca distantissima mitti, totoque anno ad opsonia adhiberi incorrupti possint. Siquidem salis natura est corporae adstringens, siccans, alligans, defuncta etiam à putredine vendicans, ut durent ita per secula teste Plinio lib. 31. histor. nat. cap. 9. Homerus fons ingeniorum, quemadmodum eum appellabat dictus Author lib. 17. histor. nat. cap. 5. ἄλας θείους lib. 10. Iliados vers. 2 14. vocavis. Πάσσε δʼ ἀλὸς θέιοιο Divino sale conspersit, quod corpora diu incorrupta servet, ut pluribus explicat Plutarthus lib. 5. sympossquaest: 10. &7. sympos: in praefatione: cui sequentia ex Eustathio in dicti loci commentario placet subjungere. Θεἷον δὲ ἄλα καλεῖ μυθικως, ὅν ὁ Ἀχιλλεὺς κειμήλιον ἔιχε, δῶρον ὅντα Νηρέως ἐκ τοῦ πατρικοῦ γάμου, ὡς ἄν, ἐὰν ἐξ ἀὐτοῦ καταπάττοι βρῶμα, ἡδύτατον ἀυτὸ ποιῇ καὶ τὸν ἐν μεγί. . μεγίαεις ὅντα λύσαιεπίιεῃ φωγοῖν, ούτω καὶ ἐν ὡευσσάᾳ ἡ Ἑλένη φάρμακὸν τ ἔχρυσα καὶ μίσγουσα τῷ πρατῆοι ἀλύπους ἐπριει τοὺς πίνοντας. καὶ τὸν ἄλα γοῦν τουΝηρέας τοῦτον θεῖας τσνὰ ἔχαιν δύναμιν ὁ μῦθος φηαὶν ἐπὶ τοῖς ἐσθίουσιν.