Latin
CAPUT XII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 56
Unproofread scanNot analysed yet
Ἀλλως μὲν τὸ καινότερον θεῖον τὸν ἄλα φησιν, ἢ διοτι συναγωγὸς ἐσιν ἐις φιλίαν καὶ ευνοίας συμβολον τοῖς ξένοις ἐν τῇ τραπέζῃ παριτίθετο ἡ διοτι τὰ ἀλίπαστα ἐπὶ πολὺ παραμένειν πριῶ &c. Divinum vero salem Poeticè vocat, quem Achilles thesaurum habebat, donum Nerei à paternu nuptiis; quod si illo conspergat cibum suavissimum illum reddat, ut maximu maroribus affectum ad edendum invitet. Quemadmodum et in Odyssea Helena pharmacum aliquod habens &miscens poculo, hilares faciebat hibentes. Et propterea salem Nerei illum divinam quandam habere virtutem, fabula dicit, in edentibus. Aliàs quidem communitu divinum salem vocat, aut quia conciliator amicitiae &benevolentiae symbolum hospitibus in mensa apponebatur: aut quia sale conspersa plerumque durare facit. Ut &hoc authore nobis discere liceat inveterasse morem salem pro signo mutuae benevolentiae hospitibus apponendi: ut quemadmodum ex diversis aquis confluentibus, ignis Solisve calore exiccatis Sal concretus, ita &hospitum animi coire &amicâ conversatione coalescere deberent. Unde proverbium de amicis circa salem &caminum, qui intimi familiaritate conjuncti, apud Plutarchum lib. 6. sympos quaest. 10. Quin &salem mensae adhibitum verisim le, ut convicturo: admoneret, quemadmodum nulla cibis graria sine sali condimento; sic &societatem humanam omnem inamoenam, quae sine venustate ac lepore, sine gratia rerum ac verborum esset, quae animos convivarum oblectent ac titillent. Quorsum intendisse Servatorem generis humani judico, dum Marc. 4. discipulos suos salem in se ipsis habere, id est dictis factisque esse quàm accuratissimos, itemque Apostolum Coloß. 4. dum λόγον ἡ μῶν πώντοτε ἐν χάριτ ἄλατρτυμένον, sermonem nostrum semper gratiosum &sale conditum; id est, ornate acutò tersè graviterque nos loqui, &pro re ac tempore verba nostra aptare jubet. Equidem ut illiberales joces, ubi rerum turpitudini verbo rum adhibetur obscoenitas, ut loquitur Cicero lib. I. officior indignos viro bono ac gravi judico ita παιδιὰν ἀνύβριστον, καὶ τέρφιν ἀφέλιμον. καὶ γέλωτα μὴ μώμου, μὴ δὲ ὑβρεῶν, ἀλλὰ χάριτος καὶ Φιλοφροσύνης ἔτῖρον jocum non contumeliosum, oblectationem utilem, risumque non momi atque injurinrum, sed gratiae ac comitatis socium, in conviviis laudo ex Plutarchi lib. I.