Latin
CAPUT XIII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 70
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIII. De Harengis passis. Arengi quoque fumo passi populo frequentes in cibo toto anEno sunt: muriâ enim carnium (parcinae praeferunt, ut melioMris) aliquot horas macerati, dum oculorum color mutetur, hiß die Augen brechen /suspenduntur in caminis, fumoque intra paucos dies durantur, ut toto anno incorrupti permaneant. Primis mensibus, ut caeteri sic infumati pisces, gratiores: unde etiam aestate, ubi plerique pisces calore Venereque praegressâ affecti, populare sapiunt, admissi ad civium mensas; caeteroquin opsoniis pauperum relinquuntur. Cocti immersi prius aceto &butyro accipiuntur: alii sinapi &butyre roborando ventriculo condiunt; quo etiam fatuus eorum sapor emendetur, cum in his locis capti &siccati aridi fere sint, &sine pulpa. Ex his pinguiores crudi, instar Anglorum Sprot, appetuntur, soli aut cum acetariis. Meliores novelli, cum Salmonem gustu mentiantur: ubi vetustatem adeptae, tetrum ac rancidum sapiunt, nisi fames eos commendabiles faciat, tenerrimam pinguedine jam corruptâ &nidorosâ (ut loquitur interpres Actuarii lib. 2. cap. 4. pag. m. 25.) carneque longa die fumoque strigosa, aridâ, &pene ligneâ. Laudantur verô prae caeteris Harengi in Angliâ infumati, Englische Bucking/ quibus &palmam concedit Joh. Isacius Pontanus lib. I. discussion: histor. cap. 14. p. m. 74. Celebres etiam in vicinia urbis Enkhuisae capti fumoque durat, Belgis Strand-Bokken /Enthuiser Botken /ad salituram caeteroquin inepti.