Latin
CAPUT XIII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 71
Unproofread scanNot analysed yet
Salsamentarii Harengos ἀλιζομένους in vili eorum annonâ, &jam verustescentes, quò diutius perennent, macerant, postemaque fumigandos suspendunt, &siccatos venales proponunt: quales etiam Bergis Norpvegica opsonanbyGoogle opsonandae infimae plebi copiosi huc mittuntur, nullius fere dignationis aut gratiae, ob causam jam allegatam, &quod vetustior salsura omnem gratiam jam exuerit: quos omnes concoctu contumaces esse, d. teriusque alimentum corpori sufficere, nemo dubitaverit. Nulla vero suffumigandorum Harengorum melior ratio est, nec ulla majorem καπνιστοῖς datura gratiam, quam si ultimâ hyeme grandiores e laetiores, novissimè capti eligantur, atque interantis abjectis mariâ carnis macetati, aut sale aliquot horis asservati, per paucos dies superposito tegmine infumentur: sic leviter passi medii discinduntur, butyreque obliti in craticula blandissimo igne effervescunt, adeo delicati gustus, ut cum pretiosissimo sapore Salmonu fere contendant. Sie schmecken wie Lachs/ne Harengum Truttam sapore aemulari gratis dixisse videar. Sunt, qui recentes, decumanos, aliquot horas muriae immersos, posteaque in tonnis suspensos, imposito operculo rariore, fumo accensae scobis quernae torrent, absolutâ intra 24. horas illâ ἄναθυμιασει: quos fervefactos &butyro irroratos totâ hyeme &primo vere calidos epulantur, indiscretae fere cum Salmone sim litudinis: quales Stralaesundi generosissimi saporis me singulari cum oblectamento comedere memini: qui etiam Schlesvvicò huc afferri, &à curiosis Lubecae parari solent. Exenterari vero ante salituram debent, ne felleus humor suavissimam carnem, maximè, quae ventri vicina est, amarore inficiat, neu recrementa in ventre haerentia terrum &ingratum saporem communicent: quod tam necessarium à fumigantibus supinè hactenus negligi miror. Optimum profecto alimentum, &quale à Salmone passo ob visciditatem carnis vix sperari potest, Havengus sic infumatus praebet, muria atque ignis calore maturitatem adeptus exiccatâ pisculentâ humiditate igne fumique acrimoniâ: quam admisto salelignorum volatili profectam teneritudinem ddere salsamentis, novumque nec ingratum saporem conciliare videmus. Sic uvis quibusdam gratiam, qui &vinis, fumus affert fabrilis, iisque gloriam praecipuam in fornacibus Africae Tiberii Caesaris authoritas fecit, ut notat Plinius lib 14. histor. nat. cap. 1. qui &Narbonensia vina fumo tingi prodidit libro adducto cap. 6. Quod si inveterari vina placeat. Columellae consilio lib. I, de re rust. cap. 7. apothecae rectè superponentur hi locis, unde plerumque fumus eorum exoritur, quum vina celerius vetustescant, quae fumi quodam ienore praecocem maturitatem trabunt. Et Aristoteles lib. 4. meteor. cap. 10. Vinum Arcadicum utribus inditum fumo adeo siccari solere affirmat, ut, cum depromitur, concrescat. Author quoque lib.