Latin
CAPUT XIII
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 72
Unproofread scanNot analysed yet
de utilitate respir: Galeno adscripti, circa finem in quadam regione vinum suspensum ad ignem in utribus, evaporante aqua, in modum salis indurescere memorat. Maxima quoque apud antiquos sapientiores pernarum dignitas, ut constat ex Plutone secundo, ex Convivatoribus Aristophanis: quas Ameipsias apud Athenaeum lib. 9. deipnosoph. p. m. 368, in Sacrorum epulis appositas tradit. Et Gallicae pernae olim in maximâ existimatione fuerunt, authoribus Varrone lib. 2. de re rust. cap. 4. Athenaeo lib. 14. deipnosoph. p. m. 657. Cerretanas in Hispania Strato lib. 3. Geograph. Cantabricus nihil cedentes laudat: quod &faciunt Martialis Xen. 51, &Athenaeus loco jam memorato. Nostri tamen mercatores fere quotannis plurimas in Hispaniam miteunt. VVestphalicae &Brunspvicenses hodie famosae saginae bonitate &singulari vaporandi cura. Sed recentes sint: unde Martiali Xen. 52. Musteus est propera, caros nec differ amicos. Nam mihi cum veteri sit petasone nibil. Difficiliores tamen concoctu sic passi Harengi recentibus elixis aut assis; quoque magis verustatem adepti fuerint, duriores evadunt, magis δύσπεπτοι. Sunt quorum teneras nares assi Harengi nidor ofsendat: qui tamen non alius est, quam reliquorum piscium: quorum pinguedo caeterâ animalium ut inferior; ita, si in subjectas prunas destillet, ingratum quid spirat, quâ sublatâ commendabiliores fieri pisces arbitrandum: quam vis &pinguedo liquefacta, dum bibit fuliginis cuticulae impactae qualitates, fumeum nidorem diffundat. In suffiendis porro Harengis magna adhibenda cautio, ne nimio calore properatâ suffumigatione corrumpantur, neu languido ac diu intermisso fumo putrescant, neu ligna putrida infumandis succendantur, unde putidum ac tetrum saporem contrahunt, maxime noxii, Quin nec longius protrahi ἀναθυμίαμα debet ne absumpto penitus ingenito succo durescant, colore furvi, sapore atque odore pariter ingrati: quod diutius infumatis roscida pinguedo brevi rancescat: cum &vina celerius verustescant, quae fumi quodam tenore praecocem maturitatem trahunt, ut ex Columella jam monui.