Latin
CAPUT XIV
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 80
Unproofread scanNot analysed yet
out nostri seculi salsamenta, asellos, capitones, scombros congros, murana, passeres, lampeteas, enerasicholos seu auebicae, aliaque gulae irritamenta; nulla sunt copiâ &bonitate Harenga θιόπαιδς (si mihi mutuum petere liceat verbum, tributum Labraci pisci ab Athenaeo lib. 7. deipnosophist. pag. 310.) simul conferenda; cum butyrum oleum, aromata pretiosa, aliaque condimenta, quibus gustui se commendent, pleraque postulent, Harengusscitissimo lapore &sola ingenita bonitate placeat, elixus, assus, salitus aut passus, sine aliorum saporum ornamento, quod nolentes ad edendum invitare &cogere possit; namque, modò recens sit, nec faeturâ contabuerit, ut Plauti verba ex Asinar. act. I. scen. 3. usurpem, Is habet succum, is suaritatem, sum quovis pacto condias: Uel patinarium vel assam, versas quo pacto lubet. Ipse etiam Salmo, saporis delicio incomparabilis, cessurus Harengorum gloriae: quod horum gustus ad Salmonis suavitatem non modo accedat, sed &maxime sint innoxii: cum visciditas nimisque pinguedo Salmonu à medicis semper fuerit damnata: ne pretia utriusque piscis aliorumque salsamentorum ad calculum revocem, censu ex Harengis muliò, quam qui fidem capiat, lautiore; maximè si Stroemlingen Suecicus &Sardellae seu Sardinae, quos ad Harengorum genera necessario referendos duxi, simul in computationem rationum veniant: quorum ille vastissimo Regno Septentrionali peculiatis piscis Herengo quàm similimus; recens generosi saporis, ut qui sit saxatilis: hae paucis notis ab Harenge discretae, caetera eaedem, toto mari mediterraneo copiosissimae salluntur, aut in Angliâ Belgieg passae late veniunt, nostrisque Harengis permixtae capiuntur, quas ad sallendum aptas docuit Galenus 3. alim fac. cap. 41, ex quo repetit Oribas. l. 4. coll: c. 2. &eandem cum Harengis experiri fortunam videmus, plebique cibandae fere destinari: quamvis Lubeca, Hamburgi, aliisque locis remotioribus, pretiosis salsuris, quae gustum titillent, cum encrasicholi annumerentur. Quod si Sardinarum &Sardarum nulla, nisi aetatis &magnitudinis rasone differentia (ut censet Ulysses Aldrovandus l. 2. de piscib. c. 38. de Sarda sive Sardina, &Rondeletiu lib. 7. de piscib. c. 12. de Sardin.