Latin
CAPUT XIV
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 81
Unproofread scanNot analysed yet
eundem piscem, si major sit, Sardam, si minor, Sardinam in Italiâ appellari testatur: quemadmodum &aliis piscibus, ut Salmoni, maxime verò Thunnis, quorum plura genera, quàm ut exactè cognosci possint, authore Basilio Magno Hexaemeri Homiliâ 7, pro aetatis &magnitudinis diversitate varia nomina imposita, ut Cordylae, Pelamidis, Thynni, Orcyni, Ceti, apud Athen. lib. 7. deipnosoph. p. m. 303. Plinium lib. 9. histor. nat. c. 15.) eademque cum Haringis natura ac substantiae bonitas, nae ingens Harengerum gloriae accessura commeadatio: cum Galenu (quem sequitur hac in re Oribasius) praestantissima omnium, quae experientia cognoscere licuit, salsamenta Sardica statuat 3. alim. facult. c. 41, quae sardas vocant, &Sardas ex Sardiniâ e Iberia afferri optimas atque omnibus salsuris praeferendas ἡδονῆς τε καὶ μαλακοτητος ἔνεκα, obsuavitatem &carnis mollitiem (quae etiam Harengis sale conditis exquisitam gratiam conciliant)Idem lib. ejusdem c. 31. scribat: quemadmodum quae condituram salis tenera &mollia redduntur, omnibus salsamentis anteponit. 3. alim. fac. cap. 42. ut dura, nervosa, coriacea praecipue damnantur, quibus locis &Sardam à Pelamide distinguit, quod &facit Oribasius lib. 4. collect. cap. 1. §. quae corp: ne hanc à dictis authoribus intelligi quis objiciat, quod apud Plinium Sarda vocetur Pelamis longa ex oceano veniens, lib. 32. histor. nat. cap. uit: Sardam farsilem tradidit apitius lib. 9. cap. 10. quin &nostri Harengum delicatè farcire norunt. Contulisse scilicet in Harengum cunctas dotes natura videri potest, quas aliis piscibus sigillatim concessit: ut tot rationum solidis ac πετραγώνοις fundamentis gloriâ generosissimi piscis assertâ &vindicatâ principem inter pisces locum is meritò, summoque jure teneat, ac dudum coronari meruerit. Qua etiam de re, tum luculenti quaestus memoriâ, coronari Harengos usu receptum arbitror, non tantum primâ eorum salsurâ adducta, quam corollis &sertis virentibus excipi solere dixi; sed &ipsis Harengis cum corona depictis, ut Lubecae in Collegii mercatorum Scandianorum vestibulo, caeterisque Civitatibus Hanseaticu, id videre licet: quo principalis piscis dignitatem tali exemplo publicè testarentur. Haec mi &IAEC sunt, Magnifici, Nob.