Latin
CAPUT XIV
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 83
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si hac in re accuratissimi scriptoris munus executus non fuerim, multaque adhuc relicta, alia dubitationum involucris implicita, aut minus verisimilia à me proposita videri possint; profiteor, haec inter caetera praxeos meae impedimenta paucis septimanis, operâ fere desultoriâ, à meliteris consignata; Harengum quoque profundo maris à natura mersum non potuisse in exactam contemplationem vocari; ut confessa rei obscuritas erroris veniam mereatur: cum alias emendatißimi viri esse sciam, ut divinis Ausonii verbis epist. ad Gratian. Imp. tem finiam, poenitenda non facere. Feliciter valete Proceres Amplißimi, &,cum in vestrâ incolumitate salus Civitatis nostrae secundùm Deum reclinare videatur, Rempublicam statuminate quàm diutissime! VIDigi VIRO