Latin
CAPUT XIV
Paul Neucrantz, De harengo exercitatio medica 82
Unproofread scanNot analysed yet
vi Consult: Ampliß* Domini Consules, Suprema LUBECAE Decora, quae super Harengi materià commentari volui, ut sermonibus tum ultro citroque discussa; quae etiam patronatus honorem vobis propterea deferri postulabant, &in ejusdem consortium accersi Amplißimum DN. DORNIUM, tum fonticis caussis absentem, quod eum unà vobiscum conspiratione amoris ordinis litteratorum, meique, quàm amantissimum sciam; ut devoti, atque ob multa praeclara magnaque merita obnoxii animi &hoc publicum extaret monumentum, pariterque fama clarissimi vestri nominis, difficilimis Reipublicae casibus authorata, si qua vestro splendori accessio per me fieri posset, hoc, quamvis tenui, scripto prorogaretur. Ista vero si vobis grata fore intellexero, est, quod apprimè gaudeam: cum tantis rei literariae atque existimationis meae arbitris ἐκκεκαθαρμένοις τὰς ψυχὰς, ut loquitur Xenophon in convivio hęc probantibus, aliis eadem placitura non dubitem. Qui si quid hac lectione profecerint, illud omne vobis acceptum ferre meminerint: quorum inclyto honori, aeternae venerationis obsidem, exercitationem praesentem consecrare statui, caeteroquin aeternâ nocte obruendam.