Latin
Lines 1.378-1.424
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.378-424
Not analysed yet
Unde recens etiam paucis opus eloquar orsis:
Dignum etenim sancti Felicis munera in ipso
Natali ejusdem gratantibus edere verbis.
Non peregrina locis, neque tempore prisca profabor:
Finibus in nostris, et in ista sede patratum
Nuper opus referam, quod forte renoscere vobis
Promptum erit; in medio quoniam res lumine gesta est.
Credo ex hoc numero vestrum prope nullus in isto
Sit novus auditu, quia per longinqua remotis
Fama volans ierit. Certe affueratis in ista
Urbe aliqui per idem tempus, quo contigit, ut fur
Illicitis animo stimulis agitatus avaras
Mitteret in sacra dona manus, et ab omnibus unam
Improbus, et demens venerandae insignibus aulae
Eligeret praedae speciem crucis, inscius illam
Indicio sibi, non spolio fore, quam velut hamum
Piscis edax hausit capta capiendus ab esca.
Quis, rogo, latronem tam grandi spiritus auso
Impulit, armavit, caecavit, praecipitavit,
Ut nec ad excubias vigilum, nec ad ipsa (quod est plus)
Quae cineres reverenda tegunt altaria sacros,
Pulveris et sancti virtutem halantia fragrant,
Corde repercusso fugeret, neque numine tantum,
Sed specie simul, et pretio praestantia ferret?
Multa etenim suberant alia, ut novistis, in ipso
Ornamenta loco, quae sumeret, ut crucis auro
Parceret; intus enim latitabant mystica vasa
Sumendis mandata sacris. Sed praeter et aulae
Ipsius in spatio variis insignia formis
Munera erant de more sita haec, quae cernitis illic
Omni prompta die, vel circumfixa per omnes
Ordine diverso quasi candelabra columnas,
Depictas exstante gerunt quae cuspide ceras,
Lumina ut inclusis reddantur odora papyris.
At medio in spatio fixi laquearibus altis
Pendebant per ahena cavi retinacula lychni,
Qui specie arborea lentis quasi vitea virgis
Brachia jactantes, summoque cacumine rami
Vitreolos gestant tamquam sua poma caliclos,
Et quasi vernantes accenso lumine florent,
Densaque multicomis imitantur sidera flammis,
Distinguuntque graves numerosa luce tenebras,
Et tenerum igniculis florentibus aethera pingunt:
Dumque tremunt, liquidos crines, crebrumque coruscant,
Assiduis facibus sparsa caligine noctis
Ambiguam faciem miscent lucem inter, et umbras,
Et dubium trepidis conspectibus aera turbant.