Latin
Lines 1.425-1.467
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.425-467
Not analysed yet
Ergo isthaec licet in patulo sibi prompta videret,
Tutius et furanda sibi, quoniam minus esset
Criminis, et pretii suspensam altaris ab ora
Longius, argentoque levem emandare lucernam:
Sed miser, ambitiosus, et ipsa in fraude superbus
Tamquam vile nefas argentea sumere furto
Sprevit, et audacem porrexit in aurea dextram,
Quae simul e variis scite distincta lapillis
Viderat, et magnis inflarat pectora votis,
Ut pariter gemmis gauderet dives, et auro.
Sed tantum sceleris magni cumulatur iniquo
Pondere: peccato mansit gravis, et levis aere.
Sacrilegum sua poena manet, sua praeda latronem
Deseruit. Spolio furti, non crimine nudus
Vivit inops fructu, sed vulnere fraudis abundans.
Quamquam illum non hoc magno sine numine Christi,
Consilioque putem permissum crimen adisse:
Ut quia vel quicquam de sacris tollere rebus
Mente recepisset, sineretur ad ilfa venire,
In quibus admissi impietas insignior esset.
Ante dies paucos idem confugerat illuc
Militiam simulans fugere, et susceptus amice
Hospes ab aedituis sacram curantibus aulam.
Toto pene latens ibi mense cubilia, somnos,
Tempora custodum simul exploraverat. Et cum
Cepisset placidas meditati criminis horas,
Nocte nefas tacita arripuit, nulloque labore,
Nec strepitu foribus clausis inclusus, ut unus
Servantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos
Non vigiles Vigiles coepere silentibus umbris
Carpere, et oppressis oblivia ducere curis:
Ille locum sumens sceleri, qua noverat usu
Expositam lychnis per noctem ex more parandis
Machinulam gradibus scalas praebere paratis,
Et male securo sibi tunc custode relictam:
Quae crucis instar erat, quod et est modo perpete virga
Directum, geminos transverso limite gestans
Cantharulos: unum de calce catenula pendens
Sustinet: in tribus his scyphulis inserta relucent
Lumina, cum fert festa dies: tunc vero sine usu
Luminis ad speciem tantum suspensa manebant.
Sed paulo crucis ante decus de lumine eodem
Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum.