Latin
Lines 1.468-1.513
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.468-513
Not analysed yet
Hunc importuno sibi lumine praedo micantem
Protinus exstinguit: namque id quoque noverat idem
Saepe solere mori, cum stuppa perarida longam
Conderet in noctem consumpto lumen olivo,
Nec miraturum vigilem, si forte tenebras
Cerneret obducto subducere culmina lychno,
More putaturus noctem, non crimine factam.
Non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos
Aufert illicitam securus praedo rapinam,
Nec fugit impavidusque manet. Tegit una latentem
Cellula de multis, quae per latera undique magnis
Appositae tectis praebent secreta sepultis
Hospitia. Harum una fur abditus; atque ubi maxe
Claustra patere videt, reserata prosilit aula,
Et latebram linquens portat scelus: ire parabat
Romuleam, ut post jam captus narrabat, ad urbem,
Illic infandae acturus commercia fraudis.
Interea ignaris nostris nox illa, diesque
Totus abit: sero solitum jam vespere munus
Curantes posuere gradus: ut scandere coepit
Facturus lychnum, nihil invenit: orba manebat
Virga crucis solitae pulcro spoliata monili.
Pavescunt miseri, neque damnum criminis audent
Prodere, noscentes etiam sibi jure reatum
Competere: abscedunt trepidi, fugiuntque, latronem
Sectantes profugum: nusquam vestigia lapsi
Ulla legunt: omnes adeunt diversa viarum,
Scrutanturque sitos diverso littore portus.
Effluxere dies frustra quaerentibus octo,
Sive decem, et cunctis vacua jam indage reversis;
Unus quaerentum puer irritus ipse laboris
In cassum fusi longa regione redibat,
Et prope jam Nolam veniens subsistit in ipso
Aggere, et ingenti gemitu, fletuque profuso
Felicem clamans praesumit corde fideli
Non remeare domum, nisi cum cruce: moxque peractum
Promptus iter relegit: lit et illicet obvius illi
Quidam homo, qui farem, non furem, sed quasi civem
Norat: eum noster primus rogat, unde viator
Afforet; ille refert: rursus de fure rogatur,
Si vidisset eum: respondit at ille, propinquis
Inde locis agere, et regio tunc illa prope illos,
Dum loquerentur, erat monti conjuncta Vesevo,
Quintus ab urbe lapis Nola. Sed vesperis ortus
Consilium differt. Placet ut lux crastina rursus
Jungat utrumque sibi; fit mane, revertitur index;