Latin
3.6.142 to 3.6.156
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.6.142-156
Not analysed yet
In hac diluvii effusione in tantum apud urbem Romam fluvius Tiberis excrevit ,ut aquae eius super muros urbis influerent et maximas in ea regiones occuparent . Tunc per alveum eiusdem fluminis cum multa serpentium multitudine draco etiam mirae magnitudinis per urbem transiens usque ad mare discendit. Subsecuta statim est hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguinariam appellant. Quae tanta strage populum devastavit, ut de inaestimabili multitudine vix pauci remanerent. Primumque Pelagium papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit. Deinde, pastore interempto, sese per populos extendit. In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septiformem laetaniam fieri ordinasset, intra unius horae spatium, dum hi Deum deprecarentur ,octuaginta ex eis subito ad terra corruentes, spiritum exalarunt. Septiformis autem laetania ideo dicta est, quia omnis urbis populus a beato Gregorio in septem partibus deprecaturus Dominum est divisus. In primo namque choro fuit omnis clerus, in secundo omnes abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatissae cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto universae viduae, in septimo omnes mulieres coniugatae. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere obmittimus, quia iam ante aliquod annos eius vitam Deo auxiliante texuimus. In qua quae dicenda fuerant iuxta tenuitatis nostrae vires universa discripsimus. 25. Hoc tempore isdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et Iohannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam misit eorumque praedicatione ad Christum Anglos convertit. 26. His diebus defuncto Helia Aquilegensi patriarcha,. postquam quindecim annos sacerdotium gesserat, Severus huic succedens regendam suscepit ecclesiam. Quem Smaracdus patricius veniens de Ravenna in Gradus, per semet ipsum e basilica extrahens, Ravennam cum iniuria duxit cum aliis tribus ex Histria episcopis, id est Iohanne Parentino et Severo atque Vindemio, necnon etiam Antonio iam sene ecclesiae defensore .