Latin
3.6.157 to 3.6.170
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.6.157-170
Not analysed yet
Quibus comminans exilia atque violentiams inferens, communicare conpulit Iohanni Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori, qui a tempore papae Vigilii vel Pelagii a Romanae ecclesiae desciverat societate. Exempto vero anno, e Ravenna ad Grados reversi sunt. Quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri episcopi eos receperunt. Smaracdus patricius a daemonio non iniuste correptus′, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolim remeavit. Post haec facta est sinodus decem episcoporum in Mariano, ubi receperunt Severum patriarcham Aquilegensem dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicarat Ravennae. Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate cohibuerunt haec sunt: Petrus de Altino, Clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus ,Iunior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus ,Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis, Maxentius Iuliensis et Adrianus Polensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi: Severus, Parentinus Iohannes, Patricius, Vindemius et Iohannes. 27. Hac tempestate rex Authari ad Histriam exercitum misit; cui exercitui Euin dux Tridentinus praefuit, Qui post praedas et incendia, facta pacem in annum unum, magnam pecuniam regi detulerunt. Alii quoque Langobardi in insula Amacina Francionem magistrum militum, qui adhuc de Narsetis parte fuerat et iam se per viginti annos continuerat, obsidebant. Qui Francio post sex menses obsidionis suae Langobardis eandem insulam tradidit, ipse vero, ut obtaverat, diraissus a rege, cum sua uxore et supellectili Ravennam properavit. Inventae sunt in eadem insula diviciae multae, quae ibi des singulis fuerant civitatibus commendatae. 28. At vero Flavius rex Authari legatos ad Childepertum misit, petens, eius germanam suo matrimonio sociari. Cumque Childepertus, acceptis muneribus a Langobardorum legatis, suam germanam eorum regi se daturum promisisset, advenientibus tamen Gothorum de Hispania legatis, eandem suam germanam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conversam fuisse cognoverat, repromisit. 29. Inter haec legationem ad imperatorem Mauricium direxit, mandans ei, ut, quod prius non fecerat, nunc contra P Langobardorum gentem bellum susciperet atque cum eius consilio eos ab Italia removeret.