Latin
4.1 to 4.2
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.1-2
Not analysed yet
Confirmata igitur Agilulf, qui et Ago dictus est, regia dignitate, causa eorum qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum in Francia misit. Qui exinde rediens, secum aliquantos captivos, quos Brunihilde regina Francorum ex proprio pretio redimerat, revocavit. Euin quoque dux Tridentorum ad optinendam pacem ad Gallias perrexit; qua impetrata, regressus est. Hoc anno fuit siccitas nimium gravis a mense Ianuario usque ad mensem Septembrium; et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum magnitudo in territorium Tridentinum, quae maiores erant quam ceterae locustae; et mirum dictum, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue contigerunt . Sequenti quoques anno pari nihilominus modo adventarunt.