Latin
Part 4, Incipit Liber Quartus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.3
Not analysed yet
His diebus Agilulf rex occidit Mimulfum ducem de insula Sancti Iuliani, eo quod se superiori tempore Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus vero Pergamensis dux in civitate sua Pergamo rebellans, contra regem se communivit; sed datis obsidibus pacem cum rege fecit. Rursum se Gaidulfus in insula Comacina seclausit . Agilulf vero rex in eandem Comacinam insulam ingressus, homines Gaidulfi exinde expulit et thesaurum, quem ibidem a Romanis positum invenerat, Ticinum transtulit. Gaidulfus vero iterato Pergamum confugiens, ibique ab Agilulfo rege obtemptus, rursus in gratia receptus est. Rebellavit quoque dux Ulfari contra regem Agonem aput Tarvisium et obsessus captusque est ab eo.