Latin · ~13 min
4.1.10 to 4.1.16
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.1.10-16
Not analysed yet
10. Inter haec sequenti mense ianuario paruit stella cometes mane et vespere per totum mensem. Eo quoque mense defunctus est Iohannes archiepiscopus Ravennae. Cuius in locum Marianus civis Romanus substitutus est. Evin quoque duce in Tridentu mortuo, datus est eidem loco dux Gaidoaldus, vir bonus ac fide catholicus. Isdem ipsis diebus Baioarii usque ad duo milia virorum dum super Sclavos inruunt, superveniente Cacano omnes interficiuntur. Tunc primum cavalli silvatici et bubali in Italiam delati, Italiae populis miracula fuerunt. 11. Hac etiam tempestate Childepertus rex Francorum, aetatis anno vigesimo quinto cum uxore propria, sicut fertur, in veneno extinguitur. Hunni quoque, qui et Abares dicuntur, a Pannonia in Turingam ingressi, bella gravissima cum Francis gesserunt. Brunichildis tunc regina cum nepotibus adhuc puerulis Theudeperto et Theuderico regebat Gallias, a quibus accepta Hunni pecunia revertuntur ad propria. Mortuus quoque est Gunthramnus rex Francorum, regnumque illius Brunichildis regina suscepit cum nepotibus adhuc parvulis, filiis Childeperti. 12. Per idem tempus Cacanus rex Hunnorum legatos ad Agilulfum Mediolanum mittens, pacem cum eo fecit. Romanus quoque patricius moritur; cui Gallicinus successit et cum Agilulfo rege pacis concordiam iniit. 13. Hoc etiam tempore Agilulf cum Theuderico Francorum rege pacem perpetuam fecit. Post haec Ago rex rebellantem sibi Zangrulfum Veronensium ducem extinxit. Gaidulfum quoque Bergamensem ducem, cui iam bis pepercerat, peremit. Pari etiam modo et Warnecautium aput Ticinum occidit. 14. Subsequenti tempore rursum Ravennam et eos qui circa ora maris erant pestis gravissima vastavit. Sequenti quoque anno mortalitas valida populos Veronensium attrivit. 15. Tunc etiam signum sanguineum in caelo apparuisse visum est et quasi hastae sanguineae et lux clarissima per totam noctem. Theudepertus rex Francorum eo tempore cum Clothario patruele suo bellum gerens, eius exercitum vehementer adflixit. 16. Sequenti anno Ariulfus dux, qui Farualdo aput Spoletium successerat, moritur. Hic Ariulfus cum bello contra Romanos in Camerino gessisset victoriamque patrasset, requirere a suis hominibus coepit, quis vir ille fuerit, quem ipse in illo bello quod gesserat tam strenue pugnantem vidisset. Cui cum sui viri responderent, se ibi nullum aliquem fortius facientem quam ipsum ducem vidisse, ille ait: "Certe multum et per omnia me meliorem ibi alium vidi, qui, quotiens me adversae partis aliquis percutere voluit, ille vir strenuus me semper suo clyppeo protexit". Cumque dux ipse prope Spoletium, ubi basilica beati martyris Savini episcopi sita est, in qua eiusdem venerabile corpus quiescit, advenisset, interrogavit, cuius haec tam ampla domus esset. Responsum est ei a viris fidelibus, Savinum ibi martyrem requiescere, quem christiani, quotiens in bellum contra hostes irent, solitum haberent in suum auxilium invocare. Ariulfus vero, cum adhuc esset gentilis, ita respondit: "Et potest fieri, ut homo mortuus aliquod viventi auxilium praestet?" . Qui cum hoc dixisset, equo desiliens eandem basilicam conspecturus intravit. Tunc aliis orantibus, ipse picturas eiusdem basilicae mirari coepit. Qui cum figuram beati martyris Savini depictam conspexisset, mox cum iuramento affirmavit dicens, talem omnino eum virum qui se in bello protexerat formam habitumque habuisse. Tunc intellectum est, beatum martyrem Savinum eidem in proelio adiutorium contulisse. Igitur mortuo Ariulfo, duo filii Faroald superioris ducis inter se propter ducatum decertantes, unus ex ipsis, qui cum victoriam coronatus est, nomine Teudelapius, ducatum suscepit.