Latin · ~8 min
4.1.17 to 4.1.19
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.1.17-19
Not analysed yet
17. Circa haec tempora coenobium beati Benedicti patris, quod in castro Casino situm est, a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec unum ex monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis Benedicti patris, quam longe ante praeviderat, impleretur, qua dixit: "Vix apud Deum optinere potui, ut ex hoc loco mihi animae cederentur". Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae, quam praefatus pater conposuerat, et quaedam alia scripta necnon pondus panis et mensuram vini et quidquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Siquidem post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius, post quem Vitalis, ad extremum Bonitus congregationem ipsam rexit; sub quo haec distructio facta est. 18. Mortuo igitur Zottone Beneventanorum duce, Arigis in loco ipsius a rege Agilulfo missus successit; qui ortus in Foroiulii fuerat et Gisulfi Foroiulani ducis filios educarat eidemque Gisulfo consanguineus erat. Ad hunc Arigis extat epistula beati papae Gregorii in hunc modum directa: 19. "Gregorius Arogi duci. Quia sic de gloria vestra sicut re vera de filio nostro confidimus, petere a vobis aliqua fiducialiter provocamur, arbitrantes, quod minime nos patiamini contristari, maxime in tali re, unde vestra anima multum poterit adiuvari. Indicamus autem, propter ecclesias beatorum Petri ac Pauli aliquantas nobis trabes necessarias esse, et ideo Savino subdiacono nostro iniunximus, de partibus Brittiorum aliquantas incidere, et ut usque ad mare in locum aptum trahere debeat. Et quia in hac re solaciis indiget, salutantes gloriam vestram paterna caritate petimus, ut actionariis vestris qui in illo loco sunt deputetis, ut homines qui sub eis sunt cum bubus suis in eius transmittere solacium debeant, quatenus vobis concurrentibus melius quod ei iniunximus possit perficere. Nos enim promittimus, quia, dum res perfecta fuerit, dignum vobis exenium, quod non sit iniuriosum, transmittemus. Nam scimus nos considerare et filiis nostris, qui bonam nobis voluntatem exhibent, respondere. Unde iterum petimus, gloriose fili, ut ita facere debeatis, ut et nos vobis possimus esse pro praestito beneficio debitores, et vos mercedem pro sanctorum ecclesiis habeatis".