Latin
4.40.69 to 4.40.82
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.40.69-82
Not analysed yet
Et Godepert quidem Ticini sedem regni habuit, Perctarit vero in civitate Mediolanensi. Inter quos fratres, facientibus malignis hominibus, discordiae et odiorum fomes surrexit in tantum, ut alter alterius regnum invadere conaretur. Qua de re Godepertus Garipaldum Taurinatium ducem ad Grimuald Beneventanorum strenuum tunc ductorem direxit, invitans eum, ut quantotius veniret et sibi adversus germanum suum Perctarit auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum dominum agens, Grimualdum exhortatus est, ut veniret et Langobardorum regnum, quod aduliscentes germani dissipabant ,ipse arriperet, qui aetate maturus, consilio providus et viribus fortis existeret. Grimuald haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit. Ordinatumque aput Beneventum Romualdum suum filium ducem, ipse cum electa manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes civitates, per quas viam habuit, sibi amicos et adiutores ad regnum percipiendum adscivit. Transemundum vero comitem Capuanum per Spoletium et Tusciam direxit, ut eius regionis Langobardos suo consortio coaptaret. Qui imperata sibi strenue perficiens, ei cum multis adiutoribus aput Aemiliam in itinere occurrit. Igitur Grimuald, cum prope Placentiam cum robusta virorum multitudine advenisset, Garipaldum, qui legatus ad eum missus a Godeperto fuerat, Ticinum praemisit, ut eidem Godeperto de suo adventu nuntiaret. Qui ad Godepertum veniens, Grimualdum citius adventare dixit. Cumque Godepert ab eo quaereret, quo in loco eidem Grimualdo hospitium parare deberet, Garipald ita respondit: quod dignum esset, ut Grimualdus, qui pro eius causa venerat eiusque sororem accepturus esset, hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est. Nam adveniens Grimuald ,intra palatium mansionem accepit. Isdem vero Garipald totius nequitiae seminator Godeperto persuasit, ut non aliter quam lorica sub veste indutus cum Grimualdo locuturus veniret; asserens, quia eum Grimuald occidere vellet.