Latin
4.40.83 to 4.40.96
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.40.83-96
Not analysed yet
Rursus idem fallendi artifex ad Grimualdum veniens dixit, quod, nisi se fortiter praepararet, eum Godepertus suo gladio perimeret, asseverans, Godepertum, quando cum eo ad conloquendum veniret, loricam sub veste gestare. Quid plura? Cum ad conloquium die crastino venissent, et Godepertum post salutationem Grimualdus amplexatus esset, statim sensit, quod loricam sub veste gestaret. Nec mora, evaginato gladio eum vita privavit. Regnumque eius et omnem potentiam invadens, suae subdidit ditioni. Habebat autem tunc Godepert iam filium parvulum nomine Raginpertum, qui a Godeperti fidelibus sublatus et occulte nutritus est. Nec eum Grimuald persequi curavit, quippe qui adhuc infantulus esset. Quo audito Perctarit, qui aput Mediolanum regnabat, quod germanus eius esset extinctus, quanta potuit velocitate fugam arripuit adque ad regem Avarum cacanum pervenit, uxorein Rodelindam et parvulum filium nomine Cunicpertum relinquens ,quos Grimuald Beneventum in exilium direxit. His ita gestis, Garipaldus, cuius instigatione et certamine ista patrata sunt —et non solum haec egerat, sed et fraudem in legatione sua fecerat, dum munera, quae deferre Beneventum debuerat, non integra deportasset —talium ergo operum patrator non diu laetatus est. Erat quidam parvus homunculus ex propria familia Godeperti oriundus in civitate Taurinatium. Is cum Garipaldum ducem ipso sacratissimo paschali die ad orationem in beati Iohannis basilicam venturum sciret, super sacrum baptisterii fontem conscendens laevaque manu se ad columellum tugurii continens, unde Garipaldus transiturus erat, evaginato ense sub amictu tenens, cum iuxta eum Garipald venisset, ut pertransiret, ipse, elevato amictu, toto adnisu eodem ense in cervice percussit caputque eius protinus amputavit. Super quem qui cum Garipaldo venerant inruentes, multis eum ictuum vulneribus occiderunt. Qui licet occubuerit, tamen Godeperti sui domini iniuriam insigniter ultus est. FINIT LIBER QUARTUS.