Latin
Part 5, Incipit Liber Quintus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.23
Not analysed yet
Deinde ordinatus est aput Foroiuli dux Wechtari, qui fuit oriundus de Vincentina civitate, vir benignus et populum suaviter regens. Hunc cum audisset Sclavorum gens Ticinum profectum esse, congregata valida multitudine, voluerunt super Foroiulanum castrum inruere; et venientes castrametati sunt in loco qui Broxas dicitur, non longe a Foroiuli. Secundum divinam autem dispositionem contigit, ut dux Wechtari superiori vespere a Ticino reverteretur nescientibus Sclavis. Cuius comites cum ad propria, ut adsolet fieri, remeassent, ipse hoc nuntium de Sclavis audiens, cum paucis viris, hoc est viginti quinque, contra eos progressus est. Quem Sclavi cum tam paucis venire conspicientes, inriserunt, dicentes, patriarcham contra se cum clericis adventare. Qui cum ad pontem Natisionis fluminis, qui ibidem est ubi Sclavi residebant, propinquasset, cassidem sibi de capite auferens, vultum suum Sclavis ostendit; erat enim calvo capite. Quem dum Sclavi, quia ipse esset Wechtari, cognovissent, mox perturbati, Wechtari adesse clamitant, Deoque eos exterrente, plus de fuga quam de proelio cogitant. Tunc super eos Wechtari cum paucis quos habebat inruens, tanta eos strage prostravit, ut ex quinque milibus viris vix pauci qui evaderent remanerent.