Latin
5.24 to 5.26
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.24-26
Not analysed yet
Post hunc Wechtari Landari aput Foroiuli ducatum tenuit. Quo defuncto, ei Rodoald in ducato successit. Mortuo igitur, ut dixeramus, Lupo duce, Grimualdus rex filiam eius nomine Theuderadam suo filio Romualdo, qui Beneventum regebat, in matrimonium tradidit. Ex qua inde tres filios, hoc est Grimualdum, Gisulfum necnon et Arichis, genuit. Rex quoque Grimuald de Omnibus illis, qui eum, quando Beneventum profectus fuerat, deseruerunt, suas iniurias ultus est.