Latin · ~8 min
Book 6, lines 6.1.43-6.1.47
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.1.43-47
Not analysed yet
19. Tunc filius eius Aripert iterum bellum parans, pugnavit cum Liutperto rege aput Ticinum cumque Ansprando et Atone et Tatzone necnon et Rotharit ac Faraone. Sed omnes hos bello exsuperans, Liutpertum infantulum vivum in bello conprehendit. Ansprand quoque fugiens, in insulam se Commacinam conmunivit.
20. At vero Rotharit dux Bergamum civitatem suam rediens, regnum arripuit. Contra quem rex Aripert cum magno exercitu proficiscens, expugnata primum et capta Laude, Bergamum obsedit, eamque cum arietibus et diversis belli machinis sine aliqua difficultate expugnans mox cepit, conprehensumque Rotharit pseudoregem, eius caput barbamque radens, Taurinis in exilium trusit, quique ibidem post aliquot dies peremptus est. Liutpertum vero, quem ceperat, pari modo in balneo vita privavit.
21. Misit quoque exercitum adversus Ansprandum in insulam Commacinam. Quo conperto, Ansprand fugiit Clavennam; deinde per Curiam Retorum civitatem venit ad Theutpertum Baioariorum ducem, et fuit cum eo per annos novem. Exercitus vero Ariperti insulam in qua Ansprand fuerat invadens, eius oppidum diruit.
22. Rex igitur Aripert, confirmato regno, Sigiprandum, Ansprandi filium, oculis privavit omnesque qui ei consanguinitate iuncti fuerant diversis modis afflixit. Minorem quoque Ansprandi filium Liutprandum in custodia tenuit; quem quia despicabilem personam et adhuc adulescentulum esse perspexit, non solum in eius corpore vindictam aliquam minime ingessit, sed eum, ut ad patrem suum pergeret, abire permisit. Quod Dei omnipotentis nutu factum fuisse, qui eum ad regni gubernacula praeparabat, dubium non est. Igitur Liutprand ad patrem suum in Baioariam profectus, ei de suo adventu inaestimabile gaudium fecit. Uxorem vero Ansprandi Theodoradam nomine rex Aripert conprehendi fecit. Quae cum se voluntate feminea reginam futuram esse iactaret, naso atque auribus abscisis, decore suae faciei deturpata est. Pari etiam modo et germana Liutprandi nomine Aurona deformis effecta est.
23. Hoc tempore aput Gallias in Francorum regnum Anschis, Arnulfi filius, qui de nomine Anschise quondam Troiani creditur appellatus, sub nomine maioris domui gerebat principatum.