Latin · ~12 min
Book 6
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.1.48
Not analysed yet
24. Mortuo quoque aput Foroiuli Adone, quem dixeramus lociservatorem fuisse, Ferdulfus ducatum suscepit, qui de partibus Liguriae extitit, homo lubricus et elatus. Qui dum victoriae laudem de Sclavis habere cupiit, magna sibi et Foroiulanis detrimenta invexit. Is praemia quibusdam Sclavis dedit, ut exercitum Sclavorum in eandem provinciam sua adhortatione inmitterent. Quod ita quoque effectum est. Causa autem magnae in eadem Foroiulana provincia perditionis ista fuit. Inruerunt latrunculi Sclavorum super greges et pastores ovium, quae in eorum vicinia pascebantur, et de eis praedas abigerunt. Subsecutus est hos rector loci illius, quem "sculdahis" lingua propria dicunt, vir nobilis animoque et viribus potens; sed tamen eosdem latrunculos adsequi non potuit. Cui exinde revertenti dux Ferdulfus obviam factus est. Quem dum interrogaret, quid de illis latrunculis factum esset, Argait ei sic enim nomen habebat ,eosdem fugisse, respondit. Tunc ei Ferdulfus indignans ita locutus est: "Quando tu aliquid fortiter facere poteras, qui Argait ab arga nomen deductum habes?" . Cui ille maxima stimulatus ira, ut erat vir fortis, ita respondit: "Sic velit Deus, ut non antea ego et tu, dux Ferdulfe, exeamus de hac vita, quam cognoscant alii, quis ex nobis magis est arga". Haec cum sibi invicem vulgaria verba locuti fuissent, contigit non post multos dies, ut exercitus Sclavorum, pro quorum adventu dux Ferdulfus praemia dederat, cum magnis viribus adventaret. Qui cum castra in summo montis vertice posuissent, et pene ex omni parte difficile esset ad eos accedere, Ferdulfus dux cum exercitu superveniens, coepit eundem montem circuire, ut per loca planiora super eos possit inruere. Tunc Argait, de quo praemisimus, ita Ferdulfo dixit: "Memento, dux Ferdulf, quod me esse inertem et inutilem dixeris et vulgari verbo arga vocaveris. Nunc autem ira Dei veniat super illum, qui posterior e nobis ad hos Sclavos accesserit". Et haec dicens, verso equo, per asperitatem montis, unde gravis erat ascensus, ad castra contendere coepit Sclavorum. Ferdulfus vero opprobrium ducens, si non ipse per eadem difficilia loca super Sclavos inruerit, eum per aspera quaeque et difficilia inviaque loca secutus est. Quem suus exercitus, turpe ducens ducem non sequi, subsequi et ipse coepit. Videntes itaque Sclavi eos per devexa loca super se venire, praeparaverunt se viriliter, et magis lapidibus ac securibus quam armis contra eos pugnantes, pene omnes deiectos equis perimerunt. Sicque victoriam non viribus, sed casu adepti sunt. Ibi omnis nobilitas periit Foroiulanorum; ibi Ferdulfus dux cecidit; ibi et ille qui eum provocaverat extinctus est. Tantique ibi viri fortes per contentionis malum et inprovidentiam debellati sunt, quanti possent per unam concordiam et salubre consilium multa milia sternere aemulorum. Ibi tamen unus e Lango bardis nomine Munichis, qui pater post Petri Foroiulani et Ursi Cenetensis ducum extitit, solus fortiter et viriliter fecit. Is cum de equo eiectus esset, et eum unus e Sclavis subito invadens eius manus fune conligasset, ipse manibus ligatis lanceam ab eiusdem Sclavi dextera extrahens, eum cum ipsa percussit, et ligatus per aspera se loca deiciens evasit. Haec ideo vel maxime in hac posuimus historia, ne quid aliquid per contentionis malum simile contingat.