Latin
Book 6, lines 6.1.49-6.1.53
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.1.49-53
Not analysed yet
25. Mortuo itaque Ferdulfo duce hoc modo, in eius loco ordinatus est Corvolus. Qui pauco tempore ducatum tenens, dum regem offendisset, evulsis oculis dedecorose vixit.
26. Deinceps vero Pemmo ducatum promeruit, qui fuit homo ingeniosus et utilis patriae. Hic patre genitus Billone, qui de Belluno fuerat, sed propter seditionem, quam illuc fecerat, in Forumiuli post veniens, ibi pacifice vixit. Hic Pemmo habuit coniugem Ratpergam nomine; quae cum esset facie rusticana, saepe maritum deprecata est, ut se dimissa aliam uxorem duceret, quam tanti ducis coniugem esse deceret. Sed ipse, ut erat vir sapiens, plus eius mores et humilitatem verecundamque pudicitiam quam corporis pulchritudinem sibi conplacere, dicebat. De hac igitur coniuge tres Pemmo filios, hoc est Ratchis et Ratchait et Ahistulfum, viros strenuos, genuit. Quorum nativitas humilitatem matris ad gloriam erexit. Qui dux, congregatis omnium nobilium qui in bello de quo diximus obierant filiis, sic eos cum suis natis pariter nutrivit, ac si et ipsi ab eo geniti fuissent.
27. Hac denique aetate Gisulfus Beneventanorum ductor Suram Romanorum civitatem, Hirpinum atque Arcim pari modo oppida cepit. Qui Gisulfus tempore Iohannis papae cum omni sua virtute Campaniam venit, incendia et depraedationes faciens, multos captivorum cepit et usque in locum qui Horrea dicitur castrametatus est, nullusque ei resistere potuit. Ad hunc pontifex missis sacerdotibus cum apostolicis donariis, universos captivos de eorum manibus redimit ipsumque ducem cum suo exercitu ad propria repedare fecit.
28. Hoc tempore Aripertus rex Langobardorum donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quae quondam ad ius pertinuerat apostolicae sedis, sed a Langobardis multo tempore fuerat ablata, restituit et hanc donationem aureis exaratam litteris Romam direxit. His etiam diebus duo reges Saxonum ad vestigia apostolorum Romam venientes, sub velocitate, ut optabant, defuncti sunt.
29. Tunc quoque venit Benedictus archiepiscopus Mediolanensis Romam et causam egit pro ecclesia Ticinensi; sed victus est, eo quod a priscis temporibus Ticinenses episcopi a Romana fuerant ecclesia consecrati. Fuit autem isdem venerabilis Benedictus archiepiscopus vir egregiae sanctitatis, de quo per universam Italiam bonae opinionis fama flagravit.