Latin · ~9 min
11.1.11 to 11.1.14
Paulus Diaconus, Historia Romana 11.1.11-14
Not analysed yet
9 Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens, Africam Mauritaniamque uastauit. Contra quem Theodosius, Theodosii qui post imperio praefuit pater, a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum ad mortem coegit; qui postquam experientissima prouidentia Africam composuisset, stimulante inuidia iussus a Valente interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptauit ac demum gloriosa morte occumbens percussori iugulum ultro praebuit. 10 Ea tempestate gens Hunnorum, diu inaccessis seclausa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danubio fugientes a Valente sine ulla foederis pactione suscepti sunt. Deinde propter intolerabilem auaritiam Maximi ducis fame conpulsi in arma surgentes, uicto Valentis exercitu, sese per Trachias infudere, omnia caedibus incendiisque uastantes. Quibus cognitis Valens Antiochia egressus, cum aduersus Gothos exercitum aptaret, sera peccati paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos reuocare de exiliis imperauit. 10 Denique lacrimabili cum Gothis bello commisso ad primum Gothorum impetum perturbatae Romanorum equitum turmae nudatos pedes deseruere. Qui mox equitatu hostium septi ac sagittarum nubibus obruti, cum amentes metu huc illucque fugitarent, funditus interiere. Ipse imperator cum, sagitta saucius uersusque in fugam, ob dolorem nimium saepe equo laberetur atque in uilissimam casulam deportatus esset, superuenientibus Gothis ignique supposito concrematus est. Denique petentibus Gothis, ut eis episcopos mitteret, a quibus fidei rudimenta susciperent, Valens doctores ad eos Arriani dogmatis misit, sicque uniuersa illa gens Arriana effecta est. Iusto itaque Dei iudicio ab illis igne crematus est, quos ipse perfidiae succenderat igni. Gothi uero imperatore occiso iam securi ad urbem properant Constantinopolitanam, ubi tunc Dominica Augusta Valentis uxor multa pecunia plebi largita ab urbis uastatione hostem submouit, regnum cognatis fideliter uiriliterqne seruauit. 12 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo tricesimo secundo Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre regnaret. Igitur Gratianus admodum iuuenis cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia longe inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud Argentariam oppidum Galliarum formidolosissimum bellum incredibili felicitate confecit; nam plus quam triginta milia Alamannorum minimo Romanorum detrimento in eo proelio interfecta narrantur.