Latin · ~8 min
11.1.7 to 11.1.10
Paulus Diaconus, Historia Romana 11.1.7-10
Not analysed yet
5 Valentinianus uero anno imperii sui undecimo, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque uastarent, bellum in eos parans, dum apud Brigitionem oppidum Quadorum legationi responderet, anno aeui quinto et quinquagesimo subita effusione sanguinis, quae Grece apoplexis uocatur, uoce amissa sensu integer expirauit. Quod quidem intemperantia cibi ac securitate, qua artus diffuderat, accedisse plures retulere. 6 Fuit autem imperator egregius, uultu decens, sollers ingenio, animo grauis, moribus Aureliano similis, sermone cultissimus, quamquam esset ad loquendum parcus, seuerus, uehemens, infestus uitiis maximeque auaritiae. Seueritatem tamen eius nimiam et parcitatem quidam crudelitatem et auaritiam interpretabantur; acer in his quae memoratus sum Adrianoque proximus, pingere uenustissime, meminisse, noua arma meditari, fingere cera seu limo simulacra, prudenter uti locis, temporibus, sermone; atque, ut breuiter concludam, si ei foedis hominibus, quibus sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, carere aut probatis uti licuisset, perfectus haut dubie princeps enituisset. 7 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo uicesimo octauo Valens tricesimus nonus imperium Orientis quattuor annis Valentiniano mortuo tenuit, Gratiano Valentiniani filio in Occidentali parte regnante, qui sibi Valentinianum fratrem paruulum admodum socium creauit imperii. Hic enim Valentinianus de Iustina secunda Valentiniani uxore natus erat; nam Valentinianus senior dudum laudante uxore sua pulchritudinem Iustinae sibi eam sociauit in matrimonio legesque propter illam concessit, ut omnes, qui uoluissent, inpune bina matrimonia susciperent; nam ideo populosas fore gentes, quia hoc apud eas sollemne est. Accepta ergo, ut diximus, Valentinianus Iustina edidit ex ipsa quattuor filios, Valentinianum, quem sibi, ut praemisimus, Gratianus sociauit in regno, et Gratam Iustamque et Gallam. 8 Valens igitur impietatem, quam dudum meditatus fuerat, operibus explens, lege data ut monachi militarent, nolentes per tribunos et milites fustibus iussit interfici; quorum innumera multitudo per uastas tunc Aegypti solitudines effusa praecipueque apud Nitriam martyrii consecuta est palmam. Ac per singulas ubique prouincias aduersus catholicas ecclesias et rectae fidei populos diuersa sunt inlata incommoda.