Latin · ~8 min
13.1.13 to 13.1.17
Paulus Diaconus, Historia Romana 13.1.13-17
Not analysed yet
11 Eodem tempore pace totius orbis et consensione mirabili Bonifatius ab Africa ad Italiam per Vrbem rediit accepta magistri militum dignitate. Qui cum resistentem sibi Aetium proelio superauisset, paucis interiectis diebus morbo extinctus est. Aetius uero cum deposita dignitate in agro suo degeret ibique eum quidam eius aemulus repentino incursu opprimere temptasset, profugus ad Vrbem atque illinc ad Dalmatiam, deinde Pannonias ad Hunnos peruenit, quorum amicitiis auxilioque usus pacem principum et ius interpolatae potestatis optinuit nec multo post patriciatus etiam dignitatem adeptus est. Post eam igitur, quae praemissa est, Africae cladem data per Trigetium ad habitandum Wandalis Africae portione pax cum eisdem necessaria magis quam utilis facta est. 12 His etiam temporibus Gundicarium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aetius patricius bello obtriuit pacemque ei supplicanti concessit. Interea Gothi pacis placida perturbant et pleraque municipia uicina suis sedibus occupant, cumque essent maxime oppido Narbonensi infesti ciuesque eius longa obsidione et fame affligerent, adueniens comes Litorius hostes in fugam uertit et ciuitatem adlata frumenti copia a fame liberauit. Dehinc anno sequenti bellum aduersum Gothos Hunnis auxiliantibus gestum est. Hac tempestate Gensericus apud Africam intra habitationis suae limites cupiens catholicam fidem Arriana inpietate subuertere, quosdam nostrorum episcopos eatenus persecutus est, ut eos priuatos iure basilicarum suarum etiam ciuitatibus pelleret, cum ipsorum constantia nullis superbissimi regis terroribus cederet. His denique diebus Valentinianus Augustus ad Theodosium principem suum fratruelem Constantinopolim profectus est filiamque eius in matrimonium accepit. Per idem tempus piratae multas insulas praecipueque Siciliam populati sunt. 13 Inter haec Litorius, qui secunda ab Aetio patricio potestate Hunnis auxilianlibus praeerat, dum Aetii gloriam superare appetit dumque aruspicum responsis et demonum significationibus fidit, pugnam cum Gothis inprudenter conseruit. Ac primum quidem magnam hostium stragem dedit, postmodum uero suis paene omnibus trucidatis ipse a Gothis turpiter captus est. Postremo pax cum eisdem facta est, cum eam Romani post huius lacrimabilis belli perniciem humilius quam umquam antea poposcissent.