Latin · ~10 min
13.1.18 to 13.1.22
Paulus Diaconus, Historia Romana 13.1.18-22
Not analysed yet
14 Aetio itaque rebus quae in Galliis conponebantur intento, Gensericus, de cuius amicitia nihil metuebatur, Carthaginem dolo pacis inuadit omnesque opes eius excruciatis diuerso tormentorum genere ciuibus in ius suum uertit, nec ab ecclesiarum despoliatione abstinens, quas sacris uasis exinanitas et sacerdotum administratione priuatas non iam diuini cultus loca sed suorum esse iussit habitacula, in uniuersum captiui populi ordinem seuus, sed praecipue nobilitati et religioni infestus, ut discerni omnino non possit, hominibus magis an Deo bellum intulisset. Igitur Carthago a Wandalis hoc modo capta est annis quingentis octoginta et quinque euolutis postquam Romano coeperat iuri parere. Sequenti deinde anno Gensericus ad Siciliam transiens, dum magnis eam calamitatibus affligeret, accepta nuntio de Sabastiano, qui ab Hispaniis ad Africam tenderet, celeriter Carthaginem rediit ratus periculosum sibi ac suis fore, si uir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset. Verum ille amicum se magis quam hostem uideri uolens, dum de regis barbari amicitiis inprouise praesumit, infelici morte peremptus est. 15 Post haec imperator Theodosius bellum contra Wandalos mouit Ariouindo et Ansila atque Germano ducibus magna cum classe directis. Qui longis cunctationibus negotium differentes Siciliae magis oneri quam Africae praesidio fuere. 16 Per haec tempora Hunnis Tracias et Illyricum seua populatione uastantibus exercitus, qui in Sicilia morabatur, ad defensionem Orientalium prouinciarum reuertitur. Sub his fere diebus tam terribili Roma terremotu concussa est, ut plurimae eius aedes aedificiaque corruerint. 17 Brittani itaque, de quibus praemissum est, cum rursus Scottorum Pictorumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio epistolam lacrimis erumnisque refertam eiusque quantotius auxilium efflagitant. Quibus dum Aetius minime annuisset, eo quod contra uiciniores hostes occupatus existeret, quidam Brittanorum strenue resistentes hostes abigunt, quidam uero coacti hostibus subiciuntur. Denique subactam Picti extremam eiusdem insulae partem eam sibi habitationem fecere nec ultra exinde actenus ualuerunt expelli. At uero residui Brittanorum, dum continue Scottorum impetus formidarent, ultra iam de Romanorum praesidio diffidentes, Anglorum gentem cum suo rege Vertigerno ad defensionem suae patriae inuitauere. Quos amicali societate exceptos uersa in contrarium uice hostes pro adiutoribus inpugnatoresque sensere. Sequenti deinceps tempore gens Anglorum siue Saxonum Brittaniam tribus longis nauibus aduehitur. Quorum dum iter prosperatum domi fama retulisset, mittitur nihilominus exercitus multiplex, qui sociatus prioribus primum hostes, propter quos petebatur, abigit, deinde in Brittones arma conuertens conficta occasione, quasi pro se eis militantibus minus stipendia praeparassent, totam prope insulam ab orientali eius plaga usque ad occidentalem incendio sibi seu gladio subegit.