Latin · ~9 min
14.1.15 to 14.1.17
Paulus Diaconus, Historia Romana 14.1.15-17
Not analysed yet
11 Plura praeterea eiusdem regionis castella inmanis hostis, extinctis uel captiuatis ciuibus, succendit ac diruit, Concordiam, Altinum siue Patauium, uicinas Aquileiae ciuitates, illius instar demoliens solo coaequauit. Exinde per uniuersas Venetiarum urbes, hoc est Vicentiam, Veronam, Brixiam, Pergamum seu reliquas nullo resistente Hunni bacchantur, Mediolanium Ticinumque pari sorte diripiunt ab igni tamen abstinentes et ferro. Deinde Aemiliae ciuitatibus similiter expoliatis nouissime eo loco, quo Mincius fluuius in Padum influit, castrametati sunt. Vbi Attila consistens, dum utrum adiret Romam an desisteret, animo fluctuaret, non Vrbi, cui infestus erat, consulens sed Alarici exemplum pauens, qui captae a se Vrbi non diutius superuixit, dum ergo has animo tempestates reuolueret, repente illi legatio placidissima a Roma aduenit. 12 Nam per se uir sanctissimus Leo papa ad eum accessit. Qui cum ad regem barbarum introgressus esset, cuncta ut optauerat optinens non solum Romae sed et totius Italiae salutem reportauit; territus namque nutu Dei Attila fuerat nec aliud Christi sacerdoti loqui ualuit nisi quod ipse praeoptabat. Fertur itaque post discessum pontificis interrogatum esse Attilam a suis, cur ultra solitum morem tantam reuerentiam Romano papae exhibuerit, quandoquidem paene ad omnia, quae ille imperasset, obtemperarit; tum regem respondisse: non se eius, qui aduenerat, personam reueritum esse, sed alium se uirum iuxta eum in habitu sacerdotali adstantem uidisse forma augustiore, canitie uenerabilem illumque euaginato gladio sibi terribiliter mortem minitantem, nisi cuncta, quae ille expetebat, explesset. 13 Igitur Attila tali modo a sua seuitia repressus relicta Italia Pannonias repetit. Ad quem Honoria Valentiniani principis germana, dum a fratre ob decus pudicitiae districte seruaretur, suum eunuchum dirigit, quatenus eam sibi a fratre in matrimonium extorqueret. Accepto itaque hoc Attila nuntio, quia iam Italiae fines excesserat, nec statim fatigato exercitu regredi poterat, mandat Valentiniano imperatori minitans peiora se proxime inlaturum Italiae, nisi mox ei suam germanam cum parte regni debita transmisisset. Qui reuersus ad proprias sedes supra plures quas habebat uxores puellam ualde decoram Ildicco nomine sibi in matrimonium iunxit; ob cuius nuptias profusa conuiuia exercens, dum tantum uini quantum numquam antea insemel bibisset, cum supinus quiesceret, eruptione sanguinis, qui ei de naribus solitus erat effluere, suffocatus extinctus est. Eadem denique apud Constantinopolim nocte Marciano imperatori in somnis Dominus apparens arcum Attile fractum ostendit, quo scilicet armorum genere gens illa fidere in bello maxime solet.