Latin
14.1.18 to 14.1.20
Paulus Diaconus, Historia Romana 14.1.18-20
Not analysed yet
14 Dum haec geruntur, apud Brittaniam Pelagianae hereseos adsertores Brittanorum temptatant subuertere fidem; qui a Gallorum episcopis auxilium petentes ad rectae fidei defensionem sanctissimum uirum Germanum multisque iam uirtutibus clarum Altiodorensis ecclesiae episcopum accipiunt et Lupum Trecasenum praesulem aeque apostolicae gratiae uirum, qui non minus signorum miraculis quam doctrinae uerbis omnes ad sanae fidei confessionem reduxere. Ecce autem adhuc ibidem sanctis episcopis consistentibus ualida Saxonum Pictorumque manus Brittaniam aduehitur. Nihilominus Brittones mox arma corripientes hostibus obuiam pergunt, cum quibus beatissimus Germanus sponte se offerens una pergit ad proelium, cumque ipse dux belli ante consertam aciem constitisset iamque hostes conglobati propius aduentarent, non tubae clangoribus, non gladiis fidens, imperat solummodo sanctus antistes, ut, cum ipse prior inclamasset, omnes uoce consona eundem responderent sermonem. Moxque eleuata magna uoce «Alleluia» sonuit; cumque omnis exercitus sublato ad sidera clamore «Alleluia» respondisset cunctaque per circuitum loca resultassent, continuo tantus hostes pauor inuadit, ut dissoluta acie fugam arripientes, ac si singulorum ceruicibus gladius immineret, tremebundi ad propria refugerent. 15 Igitur quia semper uirtus inuidiam parit, Valentinianus imperator, quantum res edocuit, prosperos Aetii successus, ut supra praemissum est, pertimescens, eum simulque Boetium senatorem nobilissimum gladio peremit. Ita uir bellicosissimus Aetius et quondam Attilae regis potentissimi terror occubuit, cum quo pariter et Occidentis imperium salusque rei publicae corruit nec ultra actenus ualuit releuari. Sed nequaquam Valentiniano mors Aetii inpune cessit; nam et ipse anno sequenti a Transila Aetii milite, cum triginta annis imperium gessisset, confossus interiit, ex quibus cum Theodosio socero xxv, cum Marciano quinque imperauit. 16 Mortuo Valentiniano regni iura Maximus apud Vrbem inuadens necdum duobus expletis mensibus a Romanis peremptus est; continuo aduectus ex Africa nauibus adest Gensericus cum ualidissimo suae gentis exercitu, fultus insuper praesidio Maurorum, cum adhuc Romanae ecclesiae beatissimus Leo ageret pontificatum. Perculsis itaque Romanis tam terribili nuntio nobilibusque simul ac popularibus ex Vrbe fugientibus Vrbem omni praesidio uacuam Gensericus optenuit occurrente sibi extra portam eodem sancto Leone episcopo, cuius supplicatio ita eum Deo adiuuante liniuit, ut, cum omnia potestati eius essent tradita, ab igne tamen et cede atque suppliciis abstineretur. Quattuordecim interim dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma uacuata est multaque milia captiuorum, prout cuique aetate aut arte placuerunt, cum regina Eudoxia, quae Gensericum ad hoc facinus inuitauerat, duabusque eius filiabus Carthaginem abducta sunt.