Latin
15.1.19 to 15.1.23
Paulus Diaconus, Historia Romana 15.1.19-23
Not analysed yet
7 Leo igitur Augustus postquam Orientale decem et septem annis rexit imperium, diem clausit extremum. Mortuo Leone Zeno continuo Augustalem nanctus est dignitatem. Leonem itaque, de quo praemissum est, quem pater Leo in regni adsciuerat potestatem, mater sua Zenonis impetum formidans, occulte clericum fecit exigentique uehementer Zenoni, ut filium proderet, pro eo alium forma similem optulit. Qui Leo deinceps in clericatu ad Iustiniani usque tempora uixit. Ipso denique anno Augustulus apud Italiam aduersus Nepotem cum exercitu ueniens, effugato eo, imperii regimen inuasit. Annali deinceps circulo euoluto cum rege Wandalorum Genserico foedus initum est ab Oreste patricio. 8 Haec dum apud Romanos geruntur, Odouacer cum fortissima Herolorum multitudine, fretus insuper Turcilingorum siue Scyrorum auxiliis, Italiam ab extremis Pannoniae finibus properare contendit. Qui dum adhuc per Noricorum rura exercitum duceret, cognita Seuerini fama Christi domini serui, qui illis tunc degebat in locis, ad eum sibi benedictionem petiturus accessit. Qui dum benedictione percepta ab eius egredi cellula uellet et caput, ne in superliminari ostii, eo quod procerae esset staturae, adlideret, inclinasset, a Dei uiro futurorum praescio mox talia audiuit: «Vade nunc ad Italiam, uade Odouacer, uilissimis interim animantium pellibus indutus, multis cito plura largiturus». Haec ille uerba rerum exitu conprobauit. Nam aliquantis postmodum annis totius Italiae insuper et Vrbis usus est potestate. 9 Ingresso ergo Italiam Odouacre statim ei apud Liguriae terminos Orestes patricius occurrit, qui aduersus fortissimam multitudinem nihil se praeualere conspiciens, maxime cum eum iam quidam suorum deseruissent, metu trepidus intra Ticinum se munitionis fiducia concludit. Mox adueniens cum exercitu Odouacer expugnatam fortiter ingreditur ciuitatem: uastantur uniuersa rapinis, saeuit ubique gladius, diuina quoque priuataque aedificia ignis absumit, captus demum Orestes ab hostibus Placentiam usque perducitur ibique gladio detruncatur. Exinde per uniuersas idem barbari urbes diffusi cunctam sine aliqua tarditate Italiam iuri proprio subdidere multasque tunc ciuitates parantes resistere extinctis habitatoribus ad solum usque deiecere.