Latin · ~9 min
15.1.24 to 15.1.27
Paulus Diaconus, Historia Romana 15.1.24-27
Not analysed yet
10 Odouacer itaque prosperos sibi cernens successus adcrescere statim regiam arripuit dignitatem. Augustulus siquidem, qui imperii praesumpserat potestatem, cernens uniuersam Italiam Odouacris uiribus subdi, inopinabili metu perterritus sponte miserabilis purpuram abiciens, cum uix undecim mensibus rem publicam obtinuisset, imperialem deposuit maiestatem. Ita Romanorum apud Romam imperium toto terrarum orbe uenerabile et Augustalis illa sublimitas, quae ab Augusto quondam Octauiano cepta est, cum hoc Augustulo periit anno ab Vrbis conditione millesimo ducentesimo nono, a Gaio uero Caesare, qui primo singularem arripuit principatum, anno quingentesimo septimo decimo, ab incarnatione autem Domini anno quadringentesimo septuagesimo quinto. Igitur deiecto ab Augustali dignitate Augustulo Vrbem Odouacer ingressus totius Italiae adeptus est regnum. Quod dum per annos xiiii nullo inquietante tenuisset, ab Orientis tunc partibus adueniens Gothorum rex Theodericus Italiam possessurus intrauit. Sed ut ad liquidum quam ob causam uel unde aduenerit, possit agnosci, necesse est aliquantisper ad superiora repedare. 11 Walamir Ostrogotharum rex, de quo superiori libello praemissum est, quod Attilae Hunnorum regi subiectus extiterit, mox ut Attila occubuit, ab Hunnorum se suosque dominio auitae libertatis memor excussit. Idem quoque et Gepidarum rex Ardaricus coeteraeque Hunnis subiectae faciunt nationes. Hunni uero dolentes Walamirem eiusque exercitum non solum se a suae ditionis iugo excussisse, sed etiam coeteris nationibus, ut similia facerent, incentores fuisse, mox ut fugitiua mancipia eos insequentes ad seruitutem pristinam armis adgressi sunt reuocare. Conglobatis itaque suis super Hunnos Walamir irruit tantaque in eos cede grassatus est ut de reliquo qui superfuerant Hunni Ostrogotharum arma formidarent. 12 Leo denique imperator cum Gothis post haec Illiricum uastantibus foedus iniit ac Theodoricum Thiudimeris filium ex Arileuua concubina genitum a Walamere eius patruo obsidem accepit. Occiso deinde a Scyris Walamere, Thiodimer eius germanus regia iura suscepit. Diuiso deinceps regno Thiudimer Orientis, Widimer uero Occidui sortitur imperium deuastandum, sed mox Widimer Italiam ingressus est, rebus excessit humanis, successorem regni Widimer filium relinquens. Widimer uero acceptis a Clicerio tunc imperatore muneribus Gallias contendit seseque cum parentibus Wisegothis iungens unum populum effecit. Interea dum de Suauis patrata uictoria Widimer domum reuertitur, Theodoricum filium a Leone imperatore remissum gratanter excepit. Qui Theodericus, dum iam octauum decimum annum ageret, inscio patre aliquantis secum eius satellitibus adscitis uicinam sibi Sarmatarum gentem inuadens opima ex eorum manubiis patri spolia praedamque copiosam reportauit.