Latin · ~10 min
15.1.28 to 15.1.30
Paulus Diaconus, Historia Romana 15.1.28-30
Not analysed yet
13 Thiudimere itaque uita decedente uniuersis adnitentibus ad regni gubernacula Theodoricus ascendit. Quod factum dum ad Zenonem Augustum perlatum esset, gratanter accepit eumque ad se rursus euocatum Constantinopolim magno simul honore et diuitiis extulit in tantum, ut etiam consularibus eum fascibus sublimaret, quae dignitas post imperiale fastigium prima est, aereamque illi equestrem statuam ante suum palatium collocaret. 14 At uero dum huiuscemodi Theodoricus deliciis apud Constantinopolim afflueret, gens illius, id est Ostrogothe, dum eis propter fidei sanctionem praedas agere more solito non liceret, nec tamen ab imperatore oblata stipendia sufficere possint, coepere non minimam egestatis penuriam pati, execrantur foedus conpositum, uituperant inutilem pactionem mittuntque continuo ad Theodoricum, qui dicerent quas, dum ipse Grecorum epulis superflueret, inopiae miserias sustinerent; hortantur, ut si suis sibique consulere uelit, citius redeat, quatenus, ne cuncta gens pessumdetur, nouas ad habitandum terras exquirant. His Theodoricus cognitis ad Augustum Zenonem accedit, questus penuriamque suorum exponit; Italiam sibi dari postulat, absolutionem efflagitat, adiciens quia, si superare Odouacrem possit Italiamque obtinere, ad eius redundaret gloriam, a quo directus fuisset, si in bello superatus foret, eius nihilo minus lucris adcresceret, quandoquidem cotidianorum stipendiorum exactoribus careret. Talia Zeno audiens contristatus quidem est, eo quod eum nollet amittere; attamen deliberato consilio rei publicae utilitati prospiciens eius petitionibus adnuit Italiamque ei per pragmaticum tribuens sacri etiam uelaminis dono confirmauit, senatum illi populumque Romanum commendans abire permisit. 16 Egressus igitur Constantinopolim Theodoricus ad Ostrogothas reuertitur hortaturque continuo, ut quam primum parati sint, quatenus possessuri Italiam proficiscantur. Attamen prius quam Italiam aduentaret, Trapstilam Gepidarum regem insidias sibi molientem bello superans extinxit, Busan quoque Vulgarorum regem magna simul cum suis agminibus caede prostrauit. Egressus itaque a Misia cum omni Ostrogothorum multitudine uniuersaque supellectili, per Sirmium Pannoniasque iter faciens ad Italiam uenit. Ac primum iuxta Sontium flumen, qui non longe ab Aquileia labitur, castra componens, dum uberrimis quae eo loco habentur pascuis fatigata aliquantulum ex itineris longitudine iumenta reficeret, ibi mox ei cum grandi suorum exercitu totisque Odouacer Italiae uiribus occurrit. Quem Theodoricus alacriter excipiens magno superatum proelio postremo in fugam conuertit. Exinde Theodoricus mouens cum Veronam uenisset, iterum aduersus eum Odouacer non minori quam prius belli sese apparatu opponit. Contra quem Theodoricus haut procul a Veronensi urbe confligens nimia eius exercitum caede contriuit ipsumque pariter et omnem illius multitudinem dare terga coegit. Qui dum fugae metu se praecipites in Adesim fluuium mergunt, ex magna parte rapidissimis eius gurgitibus implicati suffocantur.