Latin · ~8 min
16.1.10 to 16.1.13
Paulus Diaconus, Historia Romana 16.1.10-13
Not analysed yet
6 Anno ab incarnatione Domini quingentesimo octauo decimo punito Anastasio heretico Iustinus catholicus Augustali potitus est solio. Ad hunc ob causam redintegrandae fidei directus ab Hormisda pontifice uir sanctitate praecipuus Germanus Capuanae urbis episcopus digne susceptus est multorumque dubia corda in fide solidauit. 7 Eo tempore apud Africam defuncto Transamundo Wandalorum rege Arrianae perfidiae Heldericus eius filius ex captiua Valentiniani principis filia ortus Wandalorum adeptus est regnum. Qui non patrem hereticum, sed matris catholicae monita sequens rectae fidei cultor enituit. Hunc pater Transamundus ad mortem ueniens, quia cernebat eum catholicae parti fauere, sacramenti nodis adstringere curauit, ne umquam in suo regno catholicis consuleret. Qui mox ut suus genitor uita caruit, prius etiam quam regni iura adsumeret, uniuersos episcopos, quos Transamundus in exilium coegerat, regredi fecit eisque ecclesias reformare praecepit, septuaginta iam et quattuor annis euolutis ex quo a Genserico primitus apud Africam ecclesiae fuerant distractae. 8 At uero in Orientis partibus, dum adhuc eo tempore per loca singula Arriana heresis uigeret, Iustinus ardore orthodoxae fidei omnimodis satagere coepit, ut hereticorum nomen extingueret, statuitque, ut ubique eorum ecclesias catholica religione consecraret. Quod dum in Italia rex Theodoricus Arriana lue pollutus audisset, Iohannem papam simulque cum eo Theodorum, Inportunum atque Agapitum consulares uiros aliumque Agapitum patricium Constantinopolim ad Iustinum principem dirigit: mandat per eos interminans, ut, nisi quantocius hereticis suas ecclesias redderet eosque in pace degere sineret, uniuersos Italiae populos ipse gladio extingueret. 9 Qui peruenientes ad Augustum cum ab eo digne, ut conpetebat, suscepti essent, magnis eum de sua suorumque salute solliciti fletibus postulant, ut suae legationis seriem, quamquam esset iniusta, libenter exciperet Italiaeque periturae consuleret. Quorum fletibus Iustinus permotus eis, quod petebatur, concessit Arrianosque suo iuri reliquid. Dum hi in itinere demorantur, Theodoricus rabie suae iniquitatis stimulatus Symmachum exconsulem ac patricium et Boetium senatorem et exconsulem catholicos uiros gladio trucidauit.