Latin · ~7 min
16.1.14 to 16.1.19
Paulus Diaconus, Historia Romana 16.1.14-19
Not analysed yet
10 His diebus extincto a Francis Alarico Wisigotharum rege Theodoricus per Ibbam suum comitem plus quam triginta milia Francorum caedens Thiodem suum armigerum post mortem Alarici [generi tutorem Amalarici] nepotis constituit. Iohannes uero pontifex reuertens a Constantinopoli dum cum his, cum quibus ierat, profectus ad Theodoricum Rauennam fuisset, Theodoricus ductus malitia, quod eum Iustinus catholicae pietatis defensor honorifice suscepisset, eum simul cum sociis carceris afflictione peremit. Sed hanc eius inmanissimam crudelitatem mox animaduersio diuina secuta est; nam nonagesimo octauo post hoc facinus die subita morte defunctus est, cuius animam solitarius quidam apud Liparam insulam uir magnae uirtutis aspexit inter Iohannem papam et Symmachum patricium deduci et in Vulgani ollam, quae ei loco proxima erat, demergi. 11 Igitur Theodorico tali modo punito Gothi sibi Athalaricum, de quo praemissum est, ex Theodorici regis filia procreatum, cum eadem Amalaswinta matre sua in regnum praeficiunt. At uero Iustinus, cum Augustalem dignitatem annis undecim amministrasset, apud Constantinopolim in pace quieuit. Anno ab incarnatione Domini quingentesimo uicesimo nono Iustinianus sororis Iustini filius, Romanorum principum nonus ac quadragesimus, Augustalem adeptus est principatum. Qui mox imperialia iura suscepit, ad reparandum rei publicae statum animum intendit. Ac primum per Belisarium patricium ingentem uirum Persas adgressus est, qui transgressis Romanorum terminis eorum regiones grauiter populabantur; quos Belisarius magnis proeliis fudit atque ex uoluntate principis Constantinopolim triumphans ingressus est. 12 Interea Atalaricus Gothorum rex, cum necdum expletis quattuor annis regnasset, inmatura morte praeuentus uitae subtractus est. Cuius mater Amalaswinta post eius funus Theodatum sibi socium adsciuit in regnum. Sed Theodatus isdem inmemor conlati beneficii eam post dies aliquot in balneo strangulari praecepit. Et quia ipsa, dum aduiueret, se suumque filium principi commendauerat, audita Iustinianus Augustus eius morte, graui mox aduersus Theodatum iracundia exarsit.