Latin · ~8 min
16.1.20 to 16.1.23
Paulus Diaconus, Historia Romana 16.1.20-23
Not analysed yet
13 Sentiens se Theodatus infensum habere principem, beatum papam Agapitum Constantinopolim dirigit, quatenus ei apud Iustinianum facti inpunitatem impetraret. Qui sanctus pontifex dum Iustinianum principem adisset, facta cum eodem de fide collatione repperit eum in Eutichetis dogma corruisse, a quo primitus graues beatus antistes minas perpessus est. Sed cum illius inconcussam in fide catholica Iustinianus constantiam cerneret, siquidem ad hoc usque uerbis progressum fuerat, ut talia a praesule audiret: «Ego ad Iustinianum imperatorem Christianissimum uenire desideraui, sed Diocletianum inueni», tandem ex uoluntate Dei eius monitis adquiescens ad catholicae fidei confessionem cum multis pariter, qui similiter desipiebant, regressus est. Antimum quoque eiusdem regiae ciuitatis episcopum praefatae hereseos defensorem conuictum publice communione priuauit ac persuaso principe in exilium coegit. Nec multum post idem pontifex apud eandem urbem diem obiit. 14 Interea ad Africam, quam iam multis labentibus annis Wandali possidebant, a Iustiniano cum exercitu Belisarius missus est, qui mox proelio cum Wandalis commisso eorum magnas copias fudit regemque ipsorum Gelismerum uiuum capiens Constantinopolim misit. Carthago quoque post annum suae excisionis nonagesimum sextum recepta est. 15 Porro dum Agapitus pontifex, qui a Iustiniano principe pacem Theodato postularat, apud Constantinopolim obisset, Iustinianus Belisarium patricium multis iam proeliis gloriosum aduersus Theodatum dirigit, utque etiam Italiam a Gothorum seruitio liberaret. Belisarius itaque dum aliquantum temporis apud Siciliam moram faceret, rex Gothorum Theodatus extinctus est. Huius in locum Witigis successit, qui mox ut regnum inuasit, Rauennam profectus Amalaswintae reginae filiam per uim auferens sibi in matrimonium iunxit. 16 Conceptas ergo contra Theodatum Belisarius belli uires in Guitigis conuertit egressusque e Sicilia ad Campaniam Neapolim uenit. Quem Neapolitani ciues noluerunt excipere. Qui indignatus acriter ad eiusdem urbis expugnationem totis se uiribus erexit aliquantisque fortiter inpugnatam diebus tandem per uim capiens ingressus est tantaque non solum in Gothos, qui ibi morabantur, sed etiam in ciues ira desaeuit, ut non aetati, non sexui, postremo non sanctimonialibus uel ipsis etiam sacerdotibus parceret; uiros in conspectu coniugum, miserabile uisu, perimens, superstites matres ac liberos captiuitatis iugo adduxit, cuncta rapinis diripiens, nec a sacrosanctis ecclesiis expoliandis abstenuit.