Latin · ~8 min
2.1.1 to 2.1.6
Paulus Diaconus, Historia Romana 2.1.1-6
Not analysed yet
INCIPIT LIBER SECVNDVS 1 Anno trecentesimo sexagesimo quinto ab Vrbe condita, post captam autem primo, dignitates mutatae sunt et pro duobus consulibus facti tribuni militares consulari potestate. Hinc iam coepit Romana res crescere. Nam Camillus eo anno Vulscorum ciuitatem, quae per septuaginta annos bellum gesserat, uicit et Aequorum urbem et Sutrinorum atque omnes, deletis earundem exercitus, occupauit et tres simul triumphos egit. 2 Titus etiam Quintius Cincinnatus Praenestinos, qui usque ad urbis Romae portas cum bello uenerunt, persecutus ad flumen Alliam uicit, octo ciuitates, quae sub ipsis agebant, Romanis adiunxit, ipsam Praenestem aggressus in deditionem accepit; quae omnia ab eo gesta sunt uiginti diebus, triumphusque ipsi decretus. 3 Verum dignitas tribunorum militarium non diu perseuerauit. Nam post aliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in Vrbe ita fluxit ut potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen tribuni militares consulari potestate iterum dignitatem et triennium perseuerauerunt. Rursus consules facti. 4 Lucio Genucio et Quinto Seruilio consulibus mortuus est Camillus. Honor ei post Romulum secundus delatus est. His temporibus inmensa per continuum biennium Romanos pestis afflixit sequentique anno secutum est satis triste prodigium, si quidem in medio Vrbis terra dissiluit uastoque praerupto hiantia subito inferna patuerunt. Quod dum diutius ita maneret cunctisque terrorem inferret, tandem interpretantibus aruspicibus, quod uiui hominis sepulturam expeteret, M. Curcius eques Romanus se in id baratrum armatus iniecit sicque conclusum est. 5 Interea Titus Quintius dictator aduersus Gallos, qui ad Italiam uenerant, missus est. Hi ab Vrbe quarto miliario trans Anienem fluuium consederunt. Ibi nobilissimus de senatoribus inuenis Lucius Mallius prouocantem Gallum ad singulare certamen progressus occidit et sublato torque aureo colloque suo imposito in perpetuum Torquati et sibi et posteris cognomen accepit. Galli fugati sunt, mox per Gaium Sulpicium dictatorem etiam uicti. Non multo post a Gaio Marcio Tusci uicti sunt et octo milia captiuorum ex his in triumphum ducta.