Latin · ~12 min
2.1.7 to 2.1.9
Paulus Diaconus, Historia Romana 2.1.7-9
Not analysed yet
6 Census iterum habitus est. Et cum Latini, qui a Romanis subacti erant, milites praestare nollent, ex Romanis tantum tirones lecti sunt factaeque legiones decem, qui modus sexaginta uel amplius armatorum milia efficiebat. Paruis adhuc Romanis rebus tanta tamen in re militari uirtus erat. Quae cum profecta essent aduersum Gallos duce Lucio Furio, quidam ex Gallis unum ex Romanis, qui esset optimus, prouocauit. Tum se Marcus Valerius tribunus militum optulit, et cum processisset armatus, coruus ei supra dextrum brachium sedit. Mox commissa aduersum Gallum pugna idem coruus alis et unguibus Galli oculos uerberauit, ne rectum possit aspicere. Ita a tribuno Valerio interfectus non solum uictoriam ei sed etiam nomen dedit. Nam postea idem Coruinus est dictus. Ac propter hoc meritum annorum trium et uiginti consul est factus. Tunc siquidem dilatata nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa est. Tunc etiam saxa de nubibus cecidere eodemque tempore Magnus Alexander natus est. 7 Latini, qui noluerant milites dare, hoc quoque a Romanis exigere coeperunt, ut unus consul ex eorum, alter ex Romanorum populo crearetur. Quod cum esset negatum, bellum contra eos susceptum est et ingenti pugna superati sunt; ac de his perdomitis triumphatum est. Statuae consulibus ob meritum uictoriae in rostris positae sunt. Eo anno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est. 8 Iam Romani potentes esse coeperant. Bellum enim in centesimo et tricesimo fere miliario ab Vrbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt inter Picenum, Campaniam et Apuliam; gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori ueste usque ad ambitum ornatam; si insidiarum fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacrilegis legibus humanisque hostiis in exitium orbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus animosiorem. Denique priusquam cum Romanis confligerent, Alexandrum regem Epirotarum, germanum Olympiae matris Alexandri Magni, qui traiectis in Italiam copiis bellum aduersus Romanos parabat, Lucanis suffragium ferentes, maximo bello in Lucania uicere, in quo et ipse Alexander Epirota extinctus est. Romani igitur aduersus Samnitas pro Campanis et Sedicinis bellum suscepere. Omnium siquidem non modo Italiae tantum sed paene toto orbe terrarum pulcherrima Campaniae plaga est: nihil hospitalius mari; hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Auernus, quaedam maris hostia; hic amici uitibus montes Caurus, Falernus, Massicus et pulcherrimus cunctorum Vesuuius, urbes ad mare Formiae, Cumae, Puteoli, Herculanium, Pompeia et ipsa caput urbium Capua quondam inter tres maximas Romam Carthaginemque nominata. Pro hac urbe, his regionibus populus Romanus Samnitas inuadit. Lucius Papirius Cursor cum honore dictatoris ad id bellum profectus est. Qui cum Romam redisset, Quinto Fabio Maximo magistro equitum, quem apud exercitum reliquid, praecepit ne se absente pugnaret. Ille occasione reperta felicissime dimicauit et Samnitas deleuit. Ob quam rem a dictatore capite damnatus, quod se uetante pugnasset, ingenti fauore militum et populi liberatus est, tanta Papirio seditione commota, ut paene ipse interficeretur.