Latin
2.1.13 to 2.1.15
Paulus Diaconus, Historia Romana 2.1.13-15
Not analysed yet
10 Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra Romanos Tuscis Samnitibusque iuncxerunt, sed cum Romam tenderent, Gneo Cornelio Dolabella consule deletae sunt. 11 Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi Pyrrum Epyri regem contra Romanos auxilium poposcerunt, qui ex genere Achillis originem trahebat. Is mox ad Italiam uenit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicauerunt. Missus est contra eum consul Publius Valerius Leuinus. Qui cum exploratores Pyrri coepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrro quae cum Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum iam Pyrrus fugeret, elefantorum auxilio uicit, quos incognitos Romani expauerunt. Sed nox proelio finem dedit; Leuinus tamen per noctem fugit. Pyrrus Romanos mille octingentos coepit et eos summo honore tractauit, occisos sepeliuit. Quos cum aduerso uulnere et truci uultu etiam mortuos iacere uidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac uoce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent. 12 Post id Pyrrus, coniunctis sibi Samnitibus, Lucanis Brittiniisque, Romam perrexit, omnia ferro ignique uastauit, Campaniam populatus est atque ad Praeneste uenit miliario ab Vrbe octauo decimo. Mox terrore exercitus, qui eum cum consule sequebatur, in Campaniam se recepit. Legati ad Pyrrum de redimendis captiuis missi ab eo honorifice suscepti sunt. Captiuos sine praetio Romam misit, unum ex legatis Romanorum Fabricium sic ammiratus, cum eum pauperem esse cognouisset, ut quarta parte regni promissa sollicitare uoluerit ut ad se transiret, contemptusque est a Fabricio. Ob quae cum Pyrrus Romanorum ingenti ammiratione teneretur, legatum misit, qui pacem aequis condicionibus peteret, praecipuum uirum Cineam nomine, ita ut Pyrrus partem Italiae, quam iam armis occupauerat, obtineret. Cineas legatus postero die quam ingressus Romam fuerat, et equestrem ordinem et senatum propriis nominibus salutauit.