Latin · ~7 min
2.1.10 to 2.1.12
Paulus Diaconus, Historia Romana 2.1.10-12
Not analysed yet
9 Postea Samnites Romanos, Tito Veturio et Spurio Postumio consulibus, apud Caudinas furculas angustiis locorum conclusos ingenti dedecore uicerunt. Quorum dux Pontius in tantum usus est uictoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret utrum clausos occideret an parceret subiugatis. Vt uiuos tamen dedecori seruaret, elegit; nam uniuersum Romanum exercitum turpiter captum armis etiam uestimentisque nudatum, tantum singulis uilioribus operimentis ob uerecundiam corporum tegendam concessis, sub iugo missum seruitioque subiectum longum agere pompae ordinem praeceperunt. Sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus uacuos, consules remiserunt, sub tali tamen condicione pacis, qualis facienda Samnitibus placuit. Sed si fidem foederis, quam sibi Romani seruari a subiectis uolunt, ipsi subiecti Samnitibus seruauissent, hodie aut omnino non essent aut, Samnio dominante, seruirent. Posteriore siquidem anno, iubente senatu pax cum Samnitibus firmata soluta est Luciusque Papirius consul aduersus eos directus est; qui adeo tunc apud Romanos bellicosissimus habebatur, ut cum diceretur Alexander in Italiam transgredi, Romani inter ceteros duces hunc praecipue eligerent, qui Alexandri impetum sustineret. Congressi itaque Samnites cum Papirio superati sunt, quorum septem milibus sub iugum missis, Papirius de Samnitibus triumphauit. Eo tempore Appius Claudius censor aquam Claudiam induxit et uiam Appiam strauit. Circa haec tempora Iaddus apud Hierosolymam pontifex extitit, cuius frater Manasses templum in monte Garizi construxit. Samnites, reparato bello, Quintum Fauium Maximum uicerunt tribus milibus hominum occisis. Postea, cum pater ei Fauius Maximus legatus datus fuisset, et Samnitas uicit et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde Publius Cornelius Rufinus, Marcus Curius Dentatus, ambo consules, contra Samnitas missi ingentibus proeliis eos confecere, ita ruinas ipsas urbium diruentes, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec inueniri facile possit. Tum bellum cum Samnitibus per annos quadraginta nouem actum sublatum est, neque ullus hostis fuit intra Italiam qui Romanam uirtutem magis fatigauerit.