Latin · ~7 min
2.1.29 to 2.1.32
Paulus Diaconus, Historia Romana 2.1.29-32
Not analysed yet
23 Gneus Seruilius Caepio, Gaius Simpronius Blesus consules cum cclx nauibus ad Africam profecti sunt. Aliquot ciuitates coeperunt. Predam ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaque cum continuae calamitates Romanis displicerent, decreuit senatus ut a maritimis proeliis recederetur et tantum lx naues ad praesidium Italiae saluae essent. 24 Lucio Caecilio Metello Gaio Furio Placido consulibus, Metellus in Siciliam Afrorum ducem cum cxxx elefantis et magnis copiis uenientem superauit, xx milia hostium cecidit, sex et xx elefantos coepit, reliquos errantes per Numidas, quos in auxilium habebat, collegit et Romam deduxit ingenti pompa, cum cxxx elefantorum numerus omnia itinera compleret. Post haec mala Carthaginienses Regulum ducem, quem coeperant, petiuerunt, Romam proficisceretur et pacem a Romanis optineret ac permutationem captiuorum faceret. 25 Ille Romam cum uenisset, inductus in senatum nihil quasi Romanus egit dixitque se ex illa die qua in potestatem Afrorum uenisset, Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a conplexu remouit et senatui suasit ne pax cum Poenis fieret: illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; tanti non esse, ut tot milia captiuorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti fuerant, redderent. Itaque optinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginem rediit offerentibusque Romanis ut eum Romae tenerent, negauit se in ea urbe mansurum in qua, postquam Afris seruierat, dignitatem honesti ciuis habere non posset. Regressus igitur ad Africam, circumcisis palpebris, ut usque ad mortem cruciatu intolerabili ac dolore uigilaret, demum omnibus suppliciis extinctus est. 26 Post, Claudio Pulchro Gaio Iunio consulibus, Claudius contra auspicia pugnauit et a Carthaginiensibus uictus est. Nam ex cc et xx nauibus cum xxx fugit, xc cum pugnatoribus captae sunt, demersae ceterae. Alius quoque consul naufragio classem amisit, exercitum tamen saluum habuit, quia uicina litora erant. Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque uastauit.