Latin
2.1.33 to 2.1.37
Paulus Diaconus, Historia Romana 2.1.33-37
Not analysed yet
Dum haec agerentur, apud Iudeam pontificatum post Eleazarum suscepit Manasses auunculus eius. 27 Gaio Lutatio Catulo Aulo Postumio Allino consulibus, anno belli Punici xx et tertio, a Catulo bellum contra Afros commissum est. Profectus est cum trecentis nauibus in Siciliam; Afri contra ipsum cccc parauerunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est. Lutatius Catulus nauem aeger ascendit; uulneratus enim in pugna superiore fuerat. Contra Lilibeum ciuitatem Siciliae pugnatum est ingenti uirtute Romanorum; nam lxxiii Carthaginiensium naues captae sunt, xxv demersae, xxxii hostium captae, xiii occisa, infinitum auri, argenti, praedae in potestatem Romanorum redactum. Ex classe Romana xii naues demersae. Pugnatum est vi idus Martias. Statim pacem Carthaginienses petiuerunt, tributaque est his pax. Captiui Romanorum, qui tenebantur a Carthaginiensibus, redditi sunt. Etiam Carthaginienses petiuerunt, ut redimi eos captiuos liceret, quos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dari qui in publica custodia essent; qui autem a priuatis tenerentur, ut praetio dominis reddito Carthaginem redirent atque id praetium ex fisco magis quam a Carthaginiensibus solueretur. Carthaginienses sane sub hac conditione cum Romanis pacem fecerunt, ut eis per continuos xx annos persoluerent argenti puri tria milia talentorum. His diebus Iudaeorum pontifex Onias Simonis Iusti filius clarus habebatur. Tunc etiam Quintus Ennius poeta Tarenti nascitur, qui post Romae deguit contentus unius ancillae ministerio. 28 Quintus Lutatius, Aulus Manlius consules creati sunt. Bellum Faliscis intulerunt, quae ciuitas Italiae opulenta quondam fuit, quod ambo consules intra vi dies, quam uenerant, transigerunt, xv milibus hostium cesis, coeteris pace concessa, agro tamen ex medietate sublato. Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page