Latin · ~7 min
3.1.22 to 3.1.26
Paulus Diaconus, Historia Romana 3.1.22-26
Not analysed yet
21 Ita anno septimo decimo ab Annibale Italia liberata est, quam flens dicitur reliquisse. Legati Carthaginiensium pacem a Scipione petiuerunt. Ab eo ad senatum Romam missi sunt. xlv diebus his indutiae datae sunt, quousque ire Romam et regredi possent. Et triginta milia pondo argenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacem iussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his conditionibus dedit, ne amplius quam triginta naues haberent, ut quingenta milia pondo argenti darent, captiuos et perfugas redderent. 22 Interim Annibale ueniente ad Africam pax turbata est, multa hostilia ab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex Vrbe uenientes a Romanis capti sunt et iubente Scipione dimissi. Annibal quoque frequentibus proeliis uictus a Scipione petere etiam ipse coepit pacem. Cum uentum esset ad colloquium, isdem conditionibus data est quibus prius, additis quingentis milibus ponderibus argenti centum milia librarum propter nouam perfidiam. Carthaginiensibus conditiones displicuerunt iusseruntque Annibalem pugnare. Infertur a Scipione et Masinissa, alio rege Numidarum qui amicitiam cum Scipione fecerat, Carthagini bellum. Annibal tres exploratores ad Scipionis castra misit, quos captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique his totum exercitum, mox etiam prandium dari dimittique, ut renuntiarent Annibali quae apud Romanos uidissent. 23 Interea proelium ab utroque duce instructum est, quale uix ulla memoria fuit, cum peritissimi uiri copias suas ad bellum educerent. Scipio uictor recedit paene ipso Annibale capto, qui primum cum multis equitibus, deinde cum uiginti, postremo cum quattuor euasit. Inuenta in castris Annibalis argenti pondo uiginti milia, auri octingenta, coetera supellectilis copiosa. Post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphauit atque Africanus ex eo appellari coeptus est. Finem accepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimum quam coeperat. EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER TERTIVS Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page