Latin · ~7 min
4.1.1 to 4.1.5
Paulus Diaconus, Historia Romana 4.1.1-5
Not analysed yet
INCIPIT LIBER QVARTVS 1 Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra Philippum regem quingentesimo et quinquagesimo et primo anno ab Vrbe condita. 2 Titus Quintius Flamminius aduersum Philippum rem prospere gessit, et pax ei data est his legibus: ne Greciae ciuitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captiuos et transfugas redderet, quinquaginta solas naues haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium. Titus Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. Ducem eorum Nabidem uicit et quibus uoluit conditionibus in fidem accepit. Ingenti gloria triumphauit, duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium Philippi filium et Armenem Nabidis. Romani captiui, qui sub Annibale per Greciam uenditi fuerant, uniuersi recepti capitibus rasis ob detersam seruitutem currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres Boii, a quibus Ticinum ciuitas condita est, atque Cenomanni contractis in unum uiribus Amilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque uastantes difficillimo bello a Lucio Fuluio praetore superati sunt. Consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit atque ita uniuersam Boiorum gentem igni ferroque uastantes propemodum usque ad nihilum deleuerunt. 3 Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochum regem Publio Cornelio Scipione Acilio Glabrione consulibus. Huic Antiocho Annibal se iunxerat Carthaginem patriam suam, metu ne Romanis traderetur, relinquens. Acilius Glabrio in Achaia bene pugnauit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est. Publio Scipione Africano iterum Tito Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt. Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria liberatus est.